Monumenta Boica, Nr. CCLXVII. , S. 496
Current repository:
Monumenta Boica, Nr. CCLXVII. , S. 496





CCLXVII.
1311, die 18. martii.
Andreas et Gotfridus fratres de Brunecke jus patronatus ecclesiae parrochialis in Criegelingin capitulo ecclesiae herbipolensis renuntiaut.
Jn nomine domini amen.
Nos Andreas Gotfridus fratres domini de Brunecke milites harum recongnoscimus serie publice litterarum cupientes ad
episcopatus wirziburgensis. 483
Vniuersorum noticiam easdem litteras intuencium peruenire, quod — licet super iure patronatus parrochialis ecclesie in Criegelingin herbipolensis dyocesis, fructibus, juribus, vtilitatibus, et perti- nenciis dicte ecclesie inter nos ex vna et bonorabiles viros domi nos . . prepositum . . decanum totumque capitulum ecclesie her bipolensis ex parte altera dudum fuerit litigatum — nobis tamen insimul seu cuilibet nostrum singulariter a retroactis temporibus et a progenitoribus nostris in iure patronatus, fructibus, juribus, vtili tatibus, necnon pertinenciis ipsius ecclesie quibuscunque nichil iuris conpetebat, nec in presenti conpetit quoquomodo.
Siqttid autem nobis iuris — quod tamen non credimus — con- petiisset, vel in presenti tempore conpeteret, aut videretur deinceps posse conpetere in eodem iure patronatus seu eadem ecclesia, frvctibus, iuribus, et vtilitatibus, ac pertinenciis suis quocunque modo et ex quacunque causa, hoc a nobis insimul et diuisim ac nostris heredibus libere pure integraliter simpliciter beniuole irre- uocabiliter, sana deliberacione prehabita, expressius presentibus abdi- camus, renunciantes litibus actionibus questionibus seu inpeticionibus omnibus que nobis super premissis vel eorum aliquo possent con petere quoquomodo: ac in honorabiles viros dominos . . preposi tum . . decanum totumque capitulum ecclesie herbipolensis predicte eiusdem ecclesie nomine idem ius — si quod vt premitli- tur nobis et nostris heredibus conpetit, seu posset conpetere — omnino et liberaliter ac eciam irreuocabiliter transferimus 'per presentes.
Vt autem huiusmodi renunciacio recongnicio iuris seu iuriuin abdicatio et translacio a nobis et nostris heredibus inperpetuum in- concusse seu inconuulse et inuiolabiliter obseruentur, promittimus at tente pro nobis nostrisque heredibus, eas firmiter et bona fide in hiis scriptis attendere et seruare, et non contra venire quomodolibet de iure vel de facto verbo vel opere per nos alium seu alios aut eciam alicuius ingenij studio vel cautela, dolo fraude et vara amotis penitus et exclusis. Pro maiori quoque caucione, et vt predicta omnia et singula in perpetuum integra inuiolabiliter perseuerent,
61*
484 Monumenta
renuuciamus insimul et quilibet nostrum singulariter in bus scriptis omni actioni, exceptioni, defensioni, et vniuersaliter cuiuslibet con- suetudinis iuris tam canonici quam ciuilis publici et priuati auxilio, et iuri dicenti generalem renunciacionem non valere, et specialitcr quarumlibet litterarum inpetratarum sen inpetrandarum sub quauis forma verborum a quocunque principe vel domino ac judice, comodo et suffragio per que possemus directe vel indirecte publice uel oculte nos vel nostri heredes contra premissa vel eorum aliqua venire quomodolibet, vel premissis personis seu dominis ecclesie sue et bonis suis super iure patronatos, ecclesia, fructibus, iuribus, vtilitatibus ipsis abinde prouenientibus, quibuscunque censeantur nominibus, in iudicio vel extra iudicium grauamina molestias per turbaciones et pericula aliqua irrogare, aut preiudicium aliquod pro creare. Promittimus eciam, nos non inpensuros seu prestaturos per nos alium alios clam et palam auxilium consilium et fauorem cui- cunquc persone seu quibuscunque personis volentibus dominis capi tulo et ecclesie sue predictis super iure patronatus, ecclesia, vtili- tatibus, iuribus, fructibus, et pertinenciis antedictis dampna molestias inpeticiones et quecunque grauamina facere et inferre vllo vnquam tempore quoquomodo.
Jn premissorum quoque omnium et singulorum testimonium atque robur . . preposito .. decano capitulo antedictis dedimus tradidimus hanc litteram ex premissis confectam et conscriptam, nostrorum sigillorum munimine ex nostra certa sciencia conmunitam.
Datum anno jncarnacionis dominj M°.О О ОXIo., quindecimo kalendas aprilis.
Sigilla ANDREE DE HOHEnLOC et GOTFRIDI DE HOHENLOCH fasciis mnnbi anaccis ex hoc documento suspensa integra sunt.
Quae supra sub num. CCXLV pagg. 431 et 432 editae suut titterae hue conferri possunt.
episcopatus wirziburgensis. 485
ccLxvra.
1311, die 19. martii.
Andreas episcopus vinetum in marchia oppidi Karlstat situm ab ec- clesia herbipolensi titulo feodali procedens sanctimonialibus in Schônnowe in proprium tradit, aliorumque vinetorum ibidem sitorum donationem ipsis factum — salva eorum omnium decima — confirmat.
Nos Andreas dei gracia episcopus herbipolensis jn- spectoribus presencium recognoscimus publice vniuersis presentibus et futuris, quod — cum Cunradus de Himelstat ciuis noster in Karls tat dilectis in Christo . . abbatisse et conuentui cenobij sanctimonialium in Schônnowe ordinis cysterciensis nostre dyo- cesis ipsique cenobio tria jugera et quartam partem jugeris sita in marchia sev territorio opidi nostri Karls tat, quibus confinat vine- tum Hartmodi de Karls tat, que a nobis et ecclesia nostra in feodum procedebant, vendiderit ac vendicionis titulo tradiderit ac donarit; cumque quondam dictus Rintprat scultetus de Karlstat sex jugera vineti sita in dicta marchia in loco dicto Hotz en liten, quibus confinat vinetum Wintheri Henlin de Karlstat, non- nullique ciuium de Karls tat eisdem . . abbatisse et conuentui eorumque cenobio longis retroactis temporibus vnum juger vineti situm in dicta marchia in loco dicto Tief fe wek prope forestum, et specialiter . . dicta quondam Smersniderin de Karlstat vnum juger minus quarta parte situm in marchia prenotata in monte dicto Nuweberg, in suarum animarum remedium tradiderint ac donarint — jpsa abbatissa et conuentus nobis humiliter supplicarunt, quod premisse vendicioni de prenominatis tribus jugeribus et quarta parte facte nostrum adhibere consensum, eisque et eorum cenobio huiusmodi vinetum a nobis et nostra ecclesia sic procedens appro- priare et incorporare fauorabiliter dignaremur, dictamque donacionem
486 Monumenta
de residuo vineto preexpresso eisdem . . abbatisse et conuentni prout superius est expressum factam ratam et gratam habere fauo- rabiliter dignaremnr.
Nos itaque dictarum . . abbatisse et conuenluss upplicacionibus annuentcs, premisse vendicioni nostrum adhibentes consensum pariter et assensum, prenominatum vinetum — a nobis vt predicitur et eccle- sia nostra procedens in feodum — prenotatis . . abbatisse et conuentui et eorum cenobio appropriantes et incorporantes, donacionem de residuo vineto supradicto factam vt pretangitur ratificamus et ap- probamus, eique nostrum consensum beniuole impertimur, salua nobis et ecclesie nostre decima totius pretacti vineti, que nobis erit perpetuo annis singulis persoluenda.
Ceterum volumus, vt officiati nostri pro tempore dictas sancti- moniales et earum cenobium in redditibus denariorum frumenti et alus suis bonis que in nostro districtu habuerint et iuste possederint defendere debeant ac tueri, impedimentaque siqua in eis sustinuerint indebite tollere ac eciam via Justicie summonere. necnon cooperari eisdem vt iusticiam super impedimentis huiusmodi assequantur.
Jn quorum premissorum testimonium has littcras nostro sigillo iussimus roboran.
Datum Herbipoli, anno domini M°CCC°. vndecimo, XI1II° ka- lendas aprilis.
Andreae episcopi sigillum fascia de ¡psarum litterarum membrana con- fecta quondam suspensum jam avulsum est.
**j.'
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CCLXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBoicorumIII/d8d38e1f-2afd-4142-8166-88a0af8f4a8b/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success