Monumenta Boica, Nr. CCLXIII. , S. 489
CCLXIII.
1310, die 3. septembris.
Defectus quidam pecuniae nomine decimarum subsidio terrae sanctae deputatarum ab ecclesia wirziburgensi solutae supplentur.
Nouerint vniuersi quorum interest, quod nos Gabriel plebanus plebis de Valeneto pisanensis diocesis, domini pape capellanus, collector decime redempcionis votorum et crucis legatorum et ob- uencionis cuiuslibet terre sanete deputatorum subsidio in prouinciis nobis decretis per sedem apostolicam deputatus , a prouido et sa-
Eienti viro magistro Johanne de Solztbach aduocato curie erbipolensis pro defectu pecunie michi assignate ex parte re- uerendi patris domini A(ndree) lierbi polensis episcopi per discretos et prudentes viros dominos . . de Nidech et . . de Wolcesteyne — videlicet pro defectu duorum saccorum in quibus supra scriptum erat quod ducente libre deberent esse in numero, reperte iuerunt centum et nonaginta quatuor; jtem pro de fectu trium saccorum in quibus esse debebant trecente libre, reperte fuerunt trecente minus quatuor; jtem pro cambio alborum allensium de Wimpina et de Allis octo libras; jtem pro defectu pecunie assig nate per dominum de Nidech quatuor libras; jtem pro falsa pecunia tres libras — pro quibus omnibus viginti libras monete predicte recepimus.
Jn cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. л
Datum Maguntie, anno domini M°CCO decimo, die tercia septembris.
i
Sigillum modo dictum fascia membranacea ex his Ntteris suspensum, eique retro secretum ipsius Gabrielis impressum est.
60*
47fi Monumenta
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CCLXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/36c623bb-26e2-4711-b09c-5ce4bc19093e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success