Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXXXI. , S. 191
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXXXI. , S. 191


CLXXXI.
>Sigefridus, Moguntinus archiepiscopus, episcopis et aliis ecclesiarum prelatis in provincia sua constitutis, salutem in eo, sine quo salus esse non potest. Placuit domino pape, ut mitteret quosdam de curia pro refor mando ecclesiarum statu, et maxime manifesta cohabitatione mulierum cleri- cis prohibenda. Uli autem diligenter executi, quod eis iniunctum fuerat, quibusdam per suspensionem, aliis per excommunicationem preceperunt, ut concubinas dimitterent, et ulterius non admitterent, sed parum in aliquibus profecerunt. Nos igitur uidentes, quod occasione huius mandati facti sunt plurimi transgressores, scandalumque, quod exinde ortum est et infamiam clericorum, que secuta est, significauimus domino pape. Unde ipse nobis
21
163
dedit in mandatis, ut quia multitudo est in causa, propter quam detrahen- dum est seueritati, talibus misericorditer consulamus. Inde est, quod man damus vobis. qui subditos habetis, ut quemcunque inueneritis cautilitantem conscientiam, eo quod tali uitio laborauerit, et concubinas a se non remo- uerit, eum ad nostram presentiam transraittatis, ne indigne accedens ad altare Dei indicium sibi manducet et bibat. Indicimus enim, sicut nobis iniunctum est, cum tali auctoritate apostolica dispensare.
Concilia Germ. HI. pag. 175.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CLXXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/0f8c0ed5-1308-4492-9f58-9b1115c5dc2d/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success