useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data)  CLXVIII.
Signature:  CLXVIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
8igefridus, Моgип�?пиs archiepiscopus, tuetur controversiam Gébhavdi, '. episcopi Pratensis, adver sus Joannem, episcopum Moraviensem. 1073.
Source Regest: 
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXVIII. , S. 175
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXVIII. , S. 175

    Graphics: 
    x

    CLXVIII.

    * » -

    tteuerendissimo patri nouiter sacerdotio prime sedis apostolice in- fidato Sigefridus, Moguntine dispensator ecclesie, sedulam beneuolentie seruitutem et debitam obedientie subiectionem. Semper quidem desiderio desiderabamus eum apostolice sedis presulem esse, qui uita et moribus, verbis et exemplis ad salutem preesset et prod esset sancte Dei ecclesie. Nunc vero quomodo melliflui facti sunt celi solito dulcius distillantes rorem gracie Dei. Diuina miseratio votis nostris solito cumulatius satisfecit, et

    19

    146

    eum, quem maxime optabamus, eidem saucte Romane ecclesie prefecit, qui nobis semper dexter stetit in omnibus negotiis, numquam nobis defuit in nostris. linde totis precordiorum medullis gracias agimus Deo altissimo, qui cathedram Petri, caput scilicet ecclesiarum, vestro mi reuerende pater illustrauit et ornauit sacerdotio, humili supplicatu orantes et deprecantes, ut, qui primitias apostolatus vestri perfudit, oleo letitie pre participibus vestris graciam et pacem multiplicet ecclesie sue cunctis diebus vestris. Optamus autem promereri, ut peculiarem graciam apud vos obtineamus, et a vestra paternitate specialem nobis prouenire clementiam, non solum ea charitate, quam uniuersali debetis ecclesie, sed etiam eo gratiô priui- legio, quod semper sacra sedes vestra Moguntine impendit ecclesie, ut pia mater speciali filie. Hа�? ergo fret i gracia in omnibus, que nobis obuiant, ad nos recurrimus, et quidquid nobis aduersatur, ad uos ueluti membra ad caput referimus. Unum humiliter intimamus vestre sanctitati, quod sub antecessore vestro pie recordationis papa Alexandre contigit: nos, ut salua reuerentia dixerimus, iniuste preiudicium pati, et inclementer deturbatos esse ab eo iure, quod sacri canones et patrum scita metropo- litanis iubent obseruari. Denique eidem sanctissimo patri de frai re et suffraganeo nostro episcopo Pragensi sinistra relatione suggestum est, et me ignorante ab inimicis apud eum accusatus est: Unum et hactenus in- solitum ab eo exiit edictum, ut eundem fratrem et coepiscopum nostrum, nec inter fratres suos canonice prius audi tum, nec canonice ad se uoca- tum, nec inobedientie culpa denotatum, non solum ab officio suo suspen dent, sed etiam rebus et redditibus sue ecclesie omnino spoliauerit et extruserit, ita ut missis nuntiis publice nuniiari fecerit in clero et populo, ut eum qui excommunicatum habentes, nihil quod episcopi esset, vel quere- rent vel aceiperent ab eo. Quod factum si apostolicam deceat mansuetudi- nem, si decretorum seruet auctoritatem, vestram non preterit sanctitatem. Debuit namque hixta decreta canonüm ad nos primum causa deferri, et ad concilium vocatus intra prouinciam inter fratres suos audiri. Ego vero et fratres mei deberemus ad apostolicam sedem, velut ad caput nostrum referre, si tanta res esset, ut per nos nec posset nec deberet terminan. Nunc autem frater noster et coepiscopus a sede sua vagus et profugus, et ut diximus rebus

    147

    et redditibus ecclesie sue iniuste spoliatus et extrusus indignum patitur Judi cium, et omnibus fratribus et coepiscopis nostris magnum inde prouenit scan- dalum, et episcopate ношeн et officium, quod apud Deum et homines sacrum est, intolerable patitur obprobrium. Porro ecclesia illa iam multis diebus pastorali caret administratione, et unico pastore uidua episcopali uacat be- nedictione, in qua episcopus ille, qui expulsion's et perturbationis huius auctor est, eins sibi usurpat officium, et quod omnibus conciliis et decretis maxime cautum est, consecrando et confirmando eundem circuit episcopatum, quod maxime ob hoc periculosum est, quod gens illa catholice fidei novella est plantatlo, et nondum radicata et fuudata in christianisme, et facile ad antiquum paganismi reuolabit errorem, si inter pastores suos tantam viderit durare dissensionem. Quapropter ego et omnes fratres mei vestigiis vestre sancti- tatis afîusi oramus et obsecramus primum ecclesie rationes, nec non maligni huius temporis inclamare importunitates.

    Dobucr Ann. V. 420. ex Eccarili scriptor. II. n. 130.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.