Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLII. , S. 164
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLII. , S. 164


CLII.
1059.
Temporibus domini Laurentii archiepiscopi quaedam execrandi schis- matis fuit suborta contentio in Dalmatiae et Croatiae regno. Fuerat siqui- dem tempore domini Alexandri papae, et Joannis decessoris Laurentii su- ^radicti, a domino Maynardo, quondam Pomposiano abbate, et postea epi- scopo cardinali, quaedam synodus omnium praelatorum Dalmatiae et Croatiae multum solenniter celebrata, in qua multa fuerunt conscripta capitula. Inter quae siquidem hoc firmatum est et statutum, vt nullus do cetero in lingua sola- uonica praesumeret diuina mysteria celebrare, nisi tantum in latina, et graeca: nec aliquis eiusdem linguae promoueretur ad sacros ordines. Dicebant enim gothicas litteras a quodam Methodio haeretico fuisse reportas, qui multa contra catholicae fidei normam in eadem sclauonica lingua mentiendo con- scripsit, quamobrem dinino iudicio repentina dicitur morte fuisse damnatus.
135
Denique cum hoc statutum fuisset synodali sententia promulgatum, et apo stolica auctoritate confirmatum, omnes sacerdotes Sclauorum mag-no sunt moerore confecti, omnes quippe eorum ecclesiae clausae fuerunt. Ipsi a consuetis officiis siluerunt —
Fejcr I. 397. �? T ho mau archid. historia Salonitana cap. 16.
СЫ�?.
Siffridus, custos termini Polonici. confert ecclesiae s. Petri Olomucii sil- vam juxta villam ^Koiate" QKogcfyi). 1059.
Siffridus filius comitis Sigehardi, custos termini polonici et castellanus in Gradech contulit ecclesie sancti Petri (in OlomucJ siluam ad uillam Koiate sitam, quam a nobili uiro Lubos emerat, remissa sibi pensione binarum annuatim marcarum de bonis super Opau. Aderat Wratizlaus illustris dux cum multitudine nobilium terre Olomucemis. Anno domini MLVHU.
Ex eodam fragmento Monsiano. Lit. XI. —
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CLII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/20d5d9b2-bcd9-4e6f-abf4-d4381b94d66d/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success