Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. XII. , S. 38
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. XII. , S. 38


XII.
Decembr. 811.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Karolus, serenissimus augustus, a Deo coronatus, Magnus, pacificus Imperator, Romanorum gubernans imperium, qui et per misericordiam Dei rex Francorum et Longobardorum. Quicquid enim amorem omnipotentis Dei ad loca sanc torum venerabilium pro mer.cedis animae noMrae augmento concedimus, vel confirmamus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem perti- nere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium' nostrorum magnitudini, praesentium scilicet et futurorum; quoniam nos de eleemosyna nostra ad deprecationem Geroldi comitis, fidelis nostri, cedimus, atque confirmamus ad Monasterium s. Mauritii, quod est situm in ducatu Boioariorum in loco' nuncupante Altaha, vbi Orulphus rector praeesse videtur, locum quemdam in Auaria, ubi Bielaha fluuius Danubium ingreditur. Est autem aestima- tio istius loci quasi XL mansorum; qui locus sub omni integritate partibus memorati monasterii per haue nostrae auctoritatis largitionem et coulirma- tionem perpetuis temporibus proficiat in augmentis. Praecipientes ergo iubemus, vt iiullus quilibet fidelium nostrorum memorato Orulpho abbati vel successoribus eius, aut monachis in memorato monasterio vitam degen- tibus vllam inquietudinem, aut calumniam, aut deminorationem de praedicto loco vllo vnquam tempere facere praesumat; sed perpetuis temporibus per hoc nostrae auctoritatis praeceptum vel largitatis donum robustissimo iure
pars ipsius monasterii teneat atque possideat. Et vt haec praeceptio nostra et confirmatio nostris, vel futuris temporibus melius conseruetur, de annulo »ostro subter sigillare iussimus. Data VI. Kal. Decembris, anno XI. pro- pitio imperii nostri XII. regni vero in Francia XLVIII. atque XXXVII. in Italia; indictiono quinta. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei no mine feliciter. Amen.
Mouum. Boici XI. 101. Fcjcr I. 151.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) XII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/bfb2d9cf-c7c7-4ff7-af1c-2d5fc6366cba/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success