Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCLVIII. , S. 365
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCLVIII. , S. 365
CCCLVIII.
Pragae, 1 1 94.
Premyzl, Boemorum dux .... Omnibus presentem paginam inspe- cturis duximus declarandum, quod dum Brevnovensis ecclesia tempore dis- cordie, que inter nos et Wencezlaum patruum nostrum uersabatur, cum iam castrum Pragense obsidione ualida cepissemus, per nos et nostrorum uiolentiam in uino et alus admodum lesa fuisset, nos diuinam super hoc formidantes ultionem, ad instantiam domini Brecizlai uenerabilis Pragensis episcopi, et ad petitionem aliorum terre magnatum, ne�? non domini Hen- rici tunc temporis abbatis, et fratrum dicti monasterii uillam nostram Chilichi, que semper pleno iure ad fiscura spectabat regium pro satisfa- ctione iniurie et lesionis per nos et nostros illate deo et diuis Adalberto atque Benedicto eiusdem ecclesie patronis sine omni contradictione contu- limus fratribus prefati monasterii et eorum successoribus eodem iure per petuo possidendam Huius autem nostre donationis et confirma-
tionis eiusdam testes sunt: Pribislaus Costea, Zlawech comes, Ratibor comes, Lutobor comes, Mutina comes, Bohusa comes, Brecizlaus comes,
336
Cyrnin comes. et alii quam plures .... Datum Prage anno ab incarna- tione domini MCXCIIII. ducatus nostri anno primo.
Fragmentum ex autographo einsdein monasterii apud Dobner in Anhal. VI. p. 611. — Integrum in Zicgelbaueri Hist. Brewnowicnsi.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCCLVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Moraviae/2632016a-5b39-41dc-a6ca-24d5fec08f8e/charter>, accessed at 2025-02-02+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success