Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CXCIX. , S. 214
CXCIX.
orationum suffragia. 1089.
Christiane pacis amatori clarissimo W. humillima fraternitas, sub le vi iugo Christi infra ecclesiam sancti Jacobi militans, propriam ac
185
devotam orationem, simulque eterni regni participationem. Cupientes per Christi vestigia incedere, cuius vinculis vocatione nostra obligati sumus, cuius precepta sequentes etiam orare pro inimicis conamur, que tamen teste Deo maxime pro vobis solventes die noctuque pro corporis vestri sanitate, atque stabilitate regni vestri, et maxime incolumitate anime Deo omnipotenti supplicare nitimur. Dilectum vero filium vestrum, qui nuper peregrinosam vitam iusto Dei iudicio transmuta vit in eternum, quomodo illum a paterna caritate vestra, que inter vos apud Deum in sempiternum servabitur, separare possumus? Vnde pro certo vos scire cupimus, quic- quid orationibus. vigiliis, missarum sollemnitatibus, eleemosynarum largitione, et pauperum cura, omnibusque, quibus humana fragilitas creatorem suum potest placare, ad perpetuam salutem sibi partim nobiscum omni tempore implorare. Super hec vero ad sue eterne felicitatis augmentum ex intimo cordis nostri affectu centum missarum sollemnia privatim celebrari, totidem- <]ue psalteriorum modulationes fieri in conventu nostro constituimus, ita quo- que, ut Deo catervulam nostrara incolumem indivisamque servante ante diem natalis Domini hec vota expleamus. Quia igitur omnipotens Deus nostram paupertatem multociens per vos respexit, in quo etiam post Deum о aiuis spes et salus nostra est posita: qua de spe modo confortati aures tante eublimitatis obnixis precibus titulare presumimus, quatenus thesaurum vestre Iargitatis levigando nostram necessitatem aperiatis, pii redemptoris memo- riam tenendo, qui ait: Quod uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis. Valete, et super Christi pauperes, quibus hoc anno omnia necessaria huius vite omnino desunt misericorditer respicite. Quid plura? Omnem miseri- cordiam et gratiam in vobis speramus. Per ipsam deprecamur vos, ut per domnum Albinum, fidelem vestrum, regali vestro precepto pacifice nostrum nuntium in Poloniam deducere et reducere dignemini.
Pez Codex diplomaticas Au �? tria e pag. 201. — Inde fragmentum in Dob- neri Annali um Tomo V. pag. 531 ad annum 1087. — Ad annum 1089. тего literas spect^re innuit chronicon Ms. Hi Idegar di Gradicensis, perhibens, Boleslaum, tunc ducem О 1 о ш li cense m et filium regis Wratislaw, eodem anno obiisse. —
24
186
СГ.
Quidam monachus G. spondet Wratislaw regi constantes pro ejus et filii de- functi CBolcslai) anima preces, et ad pacem hortatur. 1089.
Veteranus ¡lle inclusus G. amiculus gloriosissimi regis Wratislai novos fructus sibi amoris semper et dilectionis. Caritatem, quam a prima vestrae visionis cognitione inter nos Deus coniunxerat, in vobis iam video exstin- ctam. Cum enim dilecti gnati vestri obitum undique partibus nostris etiam ipso loco, in quo demoror, Deo instigante ad memoriam animae illius per nuntium bene intimare procurastis, mihique ullam amoris ammonitionem man dare dedignastis. Sed tamen anima filii ut vita et anima patris adhaerebit mihi teste Deo, ne videar adulando fallere, quod haec ipsa erga vestram perpetuam salutem ardendo in me succenditur, ita ut vestri memoria cot- tidie post dominum imperatorem nostrum in conspectu Dei inprimis a me recitetur. Idcirco rogo et obsecro vos, ne parvam ammonitionem, quam iustus iudex vobis digne promerenti intulit, indigne suscipiatis, (nam quem diligit Dominus, castigat) sed semper de parvis maiora vobis appropriare timeatis. Valete, et iam in ultimo aetatis tempore pacem fírmate, et vigi- late, ut pulsanti Domino possitis aperire.
Pez Codex dipl. p. 291. — Dob л er Ann. V. 532.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CXCIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/Moraviae/34ff4162-7f2f-4563-bd99-8f8f8b5935b6/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success