Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXXXVII. , S. 242
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXXXVII. , S. 242


CCXXXVII.
II. Kalend. Februarii, 1141.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dei, venerabili fratri Heinrico, .Morauiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Non decet episcopum ad pascendum gregem dominicum constitutum proprias oues ie
213
iunas relinquere et alienis pabula ministrare. Si tamen paganis de Pru- zia verbum domini predicare, et eos ad fidem Christi conuertere desideras, et fructum ecclesie dei exinde prouenturum existimas: opus est, ut per episcopatum tibi a deo commissum honestas et discretas personas interim constituas, qui corrigenda corrigeant, et que statuenda fuerint, ad honorem dei stabiliant, atque oui bus tibi a deo commissis vite pabula sumministrent. Postmodum vero si tantum laborem ecclesie dei utilem cognoueris, tam sanctum opus auxiliante domino studeas adimplere. Crucem quoque ad memoriam dominice passionis, et inimicos Christi conuertendos in terra illius gentis ferendi ante te fraternitati tue licentiam indulgemus. Denun- ciato eciam genti illi verbo domini ad populum tibi commissum redire non differas. Datum Laterani II. Kalendas Februarii.
E codicibus Mss. modo citatis.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCXXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/66098c98-4c3f-4ca3-9e2a-81c19ca7d1b8/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success