Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXLI. , S. 347
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXLI. , S. 347



CCCXLI.
donatione» a Wladislaw, Heinrico, Waceslaw, Pfemysl, necnon ab uxore
sua aliisque factas. Actum in Usk 23. Aprilis, 1186.
Jcigo Fridericus Dei gracia dux Boemorum omnibus presentibus et futuris notum esse cupio: Quod cum anno dominice incarnat. MCLXXXVT. Principalis uero mei X. die festiuitatis beati Adalberti filiam meam marito traderem in Usk Ottoni filio Ottonis marchionis de Mizna, Martinus quon dam prepositus Pragensis, nunc uero prater Jerosolyraitanus et preceptor Ungarie, Boemie et omnium aliarum terrarum ab oriente et meridie et septentrione adiacentium, licentiam redeundi Jerosolymam, de qua ante triennium fere manu missus hue fuerat, petere cepit. Ego autem animo reuoluens, quam affectuose pater meus prefatum hospitale a principio sui principatus dilexerit, cui et multiplices elemosynas diuersis temporibus con- tulit, simulque non sine cordis dolore retractans oppressionem, quam pa- gaui nuperrime terre Jerosolymitane intulerunt: ad subleuandum tante
318
necessitati consilio uxoris mee domine Elisabeth de camera mea, quantum dominus inspirauit, secundum facultatem meam ei coinmisi, atque ad peti- tionem omnium nobilium, qui aderant, uillam que dicitur Lessan cum homi- nibus ibidem consistentibus predicto hospitali dedi, sed burgum nouum super Ogre Illinium situm nomine Cadan ubi et ecclesiam hospitalariis edi ficare antea concesseram, amplius perpetuo iure possidendum consensu nichilominus uxoris mee tradidi. Ouibus etiam aliquid pia condescensione super addere de mea liberalitate cupiens, uillas, quas ah eis in concambio acceperam: Borizlau scilicet et eius appendicia eis tradidi, atque Herum cum alus uillis a diuersis collatis pro annuali censu singulis annis in festo sancti Martini persoluendo, scilicet decem marcis argenti uita mea tenen- das ab eisdem fratribus recepi, ita quod. quidquid in eis meis temporibus multiplicabitur, post decessum meum totum pro anima mea remaneat hospi tali. He�? autem sunt nomina uillarum, quas a fratribus pro censu suscepi: Psou in prouincia Satec, quam prepositus Martinus cambiuit a Pragensi- bus canonicis cum uilla Posirouic et Borislau quod ipsis reddideram. Et circuitura, quem eis frater meus Henricus, Pragensis episcopus, pro anima- bus patris sui et matris sue dedit, qui uocatur Naleuine prope Usti, et Breznice, quam eis AVillelmus et Olricus filii Grosnate dederunt pro anima patris sui, et alias terras, quas ibi emerunt, et a patre meo acquisiuerunt. Villas etiam quas Mesco hospitali dedit, et frater suus Grosnata pro an nuali censu tenuit. Scilicet Pouerl. Rigici. Rostoki. Werece Haugesde. Preterea insuper quasdam possessiunculas antea eis promissas, sed nuper- rime collatas, quas in primis priuilegiis suis scriptas non habebant, libera- litati mee placuit, eas confirmare, et in presenti priuilegio adnotare: Kos- monosi scilicet uillam, quam Gherdon uillicus meus dedit pro anima sua. Lubcouiz quoque uillam, quam dudum promiserat Paulus, si ante matrem suam Petrauam moreretur. Et uillam 1 lazucoue. quam dedit Conata in pro uincia Pelzeh super Msea fluuium, quam uillam ad petitionem domini Wafslai patrui mei eidem Conate confirmaueram, et quendam seruum Mil- loin, quem eis in pellificem dedi cum omni sua successione. Et duas uillas Quastici super 3Iethuga, et Plessov, quas frater meus Primisl dedit eis pro parte de Buitsow, quam dederat Bogusca pro anima filii sui Bogusse.
319
He�? omnia eis confirmo, et ut rata et inuiolata eis permaneant, sigilli mei impressione corroboro.
Dobner Annalium VI. p. 570. — Item copia in Monastico 31s. in archivo Raygradensi.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCCXLI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/ab1f9420-5022-4985-b157-991ebcf1ab3a/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success