Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXIX. , S. 177
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXIX. , S. 177


CLXIX.
s�?оро Pragemi, omnia per apostolicos legatos crepta praedia restituí curet,
ut sumtus necessarios habeat ad iter Romam ineundum, quo citatus
fuit. Dt. �?оти�? IL Kalendas Februarii, 1074.
Gregorius servus servorum Dei, Wratislao, duci Bocmorum, salutem et apostolicam benedictionem. Frater tuus Jaromirus, Pragensis episcopus conqueritur, se exspoliatum ecclesie sue rebus inopia rerum necessariarum pro reddenda ratione eorum, que sibi intenduntur, apostolicam sedem venire non posse. Quod quanquam eius inobedientia et tergiuersatio ualde pro- meruit, tamen, ne hanc absentationis seu occasionem pretendere possit, volumus atque precipimus, ut in integrum sibi restituantur, quecumque a legatis nostris, Bernardo videlicet et Gregorio, preter episcopale oflicium interdicta sunt, et preterea, pro quibus Joannes Morauiensis super eum
19*
148
clamat episcopus. Qua in re tuam maxime admonemus pnulentianí, ut de consuetis decimis uel redditibus ecclesie nichil ei in tua potestate denegari patiaris aut subtrahi; nec aliquam sibi contrarietatem facias, per quam, ut ad nos uenire non possit, impedimenta sibi obsistere iterum conqueratur. Eo autem tempore, quo ipsi sicut per epistolam nostram commonitus est, apostolicam sed em ad ¡re debuerit, te quoque, si fieri posset, presentem fore maxime cuperemus. Quod si rerum aut temporum euentus prohibuerit, nobilitatem vestram multum admonemus, ut episcopum Morauiensem presen- tiam suam nobis exhibere commoneatis, et preterea de vestris fidelibus tales ad nos dirigatis, cum quibus rerum veritate solerti indagatione per- quisita, et quidquid equum fuerit, determinata sententia statuere valeamus. Data Rome II. Kalendas Februarii, indictione XII.
Il ardu in. 1. �? p. 1231. — Coleti 1. c. — Dobner Annal. V. 429.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CLXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/aea6c54d-8d95-4f1f-817b-a41066aff21d/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success