Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXXXIV. , S. 341
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXXXIV. , S. 341


CCCXXXIV.
ce. 1 183.
Sancte Cisterciensis ordinis uniuersitati, frater Gotschalcus vetustis- simus veterum abbatum Bohemie et Moraute, eorum sicut aquila renouari meritis et precibus. Quod viuens non presumpsi, iam moriens appeto, vestro videlicet desideratissimo associari collegio. Ad hanc confulentiam quadam visione me animatum vestra scire dignetur sanctitas. In somnis enim nuper me videbam ductum ad quoddam magnum, ac mirifice fabrice edificium, in quod quia gradus difficiles erant, eo quod longe ab inuicem positi essent, ascendere desperaui; cum ecce subito flos et gemma ordinis vestri sanctus Barnardus, quem numquam in carne videram, hilariter ap- paruit, et instrumentum duorum baculorum, quos cruccas vocant, ostendit, quibus sufTultus, eum intra iucundissimum palatium secutus sum. Porro in dextra parte huius palatii ingens apertura in modum arcus testudinati visa est mihi, per quam, quotquot erant ordinis vestri, intrarunt in splendissimum domicilium. Mihi autem in extrinseca domo ista cernenti, et sermonem
212
venerabilis abbatis autlire cupienti, ipse me homuncionem per inanum snam apprehendes secum duxit, ac secum collocauit in medio conuentus vestri. Per hoc quid aliud intelligam nescio, nisi vestre benignitatis beneuolen- tiam, per quam in vestri ordinis consortium, quem semper dilexi, et quan tum salua obedientia poteram, imitari conabar, admisceri exopto. Vnde vestre sanctitatis pedibus prouolutus obnixe deprecor, ut non mee parui- tatis merita, sed vestre pietatis considerantes viscera, in vestrum me consortium admittere dignemini.
E chronico Silo ens i apml Dobncr in Mon um. T. I. ра�?. 114.
cccxxxv.
Ego Fridericus, dei gratia dux Boemorum et patruus meus Wence- zlaus concambium inter Hermannum Wilhelmi filium et fratres de Plaz
factum. latum haberi censuimus He�? autem in Becsene acta sunt
anno dom. incarnat ¡о nis MCLXXXIIII.
Summarium ex original i archivi �?. r. anlici Vindobonac.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCCXXXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/b5da969e-7389-4bf1-af19-b1ce19c475e3/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success