Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXXXVIII. , S. 243
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXXXVIII. , S. 243


CCXXXVIII.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dei, venerabili fratri Heinrico, Morauiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Qui pastora lis officii regimen in ecclesia dei obtinent, et ad aliorum regimina proponun- tur, sollicita debent consideratione perpendere, quod non tantum de pro- priis, sed etiam de subditorum suorum excessibus reddituri sunt supremo iudici rationem. Quamuis itaque, charissime in Christo frater, populus tibi a deo commissus dure ceruicis sit, Ubique rebellis et inobediens existat: valde nobis tibi expedire videtur, ut pro ipsius adhuc salute et admoni- tione attentius debeas laborare, et quantum in te est, ad viam rectitudinis reuocare. Scriptum namque est: „clama, ne cesses, sicut tuba exalta vocem tuam"; et rursus scriptum est: „si dicente me ad impium: morte morieris, non annuntiaueris ei, neque locutus fueris, ut auertatur a via sua
314
impia, et viuat ipse impius in iniquitate sua, morietur, sanguinem а тeш eius de mauu tua requiram; si autem tu annuntiaueris impio, et ille non fuerit conuersus ab iniquitate sua, morietur, tu autem animam tuam liberasti." Hinc etiam Ephesiis Paulus «licit: „munde sunt hodie manus mee a san guine omnium vestrum; non enim snbterfugi, quo minus annuntiarem omne consilium dei vobis." Mundus ergo a sanguine eorum non esset, si eis dei consilium annuutiare noluisset; quia cum increpare deliquentes noluerit, eos procul dubio tacendo pastor occidit. Ideoque etsi, quod absit, tuis commonitionibus conuerti noluerint, ipsi in impietate sua morientur, tu vero te ipsum de morte ipsorum eripies. Verum si ad paganos, de quibus no bis significasti, transire, iisque verbum dei et fidem christianam annuntiare discretioni tue videtur utile, nobis placet, ita tamen, ut ad commissum tibi populum quam citius redire non negligas. Datum Laterani Kal. Aprilis.
Ex eisdem Mss. codicibus supra citatis.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCXXXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/cf04297e-b6f7-4338-b5cc-547fa0a8d2be/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success