Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CXLXIX. , S. 162
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CXLXIX. , S. 162


CXLXIX.
Olomucensi 20. Aprilis, 1055.
In nomine domini amen. Ego Wratizlaus Dei gratia et dispositione felicis recordation^ patris mei Brachizlay, illustris Boemorum ducis, consti tuas dux Morauorum et terre Olomucensis de larga et habundante munda- norum possessione bonorum, quibus prefatus dilectus progenitor meus me et fratres meos, filios suos, diuitauit, aliquam elemosynam pauperibus et penuria pressis conferre in leuamen pressure huiusmodi nutu cordis mei proprio commonitus dçstinaui. Contuli itaque decano ecclesie sàncti Petri in Olomuc predium meum quod in Yhessutborici et aliud, quod in Gridesici cum circuitu
133
n ли. — 1
adiacente doininii et iuris înei esse noscitur et aliud iu Zalesi, quod a Kiïsek milite meo concambii forma obtinui, cum omnibus attinentibus siue agri sint, siue prata, pascua aut silue et aque decurrentes siue stagnantes, cum omnibus ministerialibus et seruientibus ibidem siue arantibus, siue artifican- tibus aut custodientibus et piscantibus, quorum nomina recensere foret nimis Ionium. Contuli uero prenominatas possessiones hac declarante uoluntate, quatinus iam dictus decanus sex pauperes annorum et morborum graui onere pressos et ad quottidiaua opera inualidos cibo et potione refoueret, necnon uestium tegmina ipsis prouideret, simulque tale pium pii Samarytani opus suis iniunctum canonice relinqueret successoribus exequendum perpetuum in eui euum. amen. Que autem de reditibus prenominatorum prediorum afllnunt contends pauperum prefatorum exigentiis, decano maneant et suis successo ribus perhenniter defruenda. He�? autem elemosj na tradita est in remedium anime dilecti progenitoris mei illustris ducis Brachizlai necnon sororis mee Bolezlaue, quibus ut saluator omnium Jesus Christus sit misericors in uite celestis eternitate, orate incessanter. amen. amen. amen. Traditioni huius- modi sollempniter facte adstabant karissima mater mea Judita, illustris boemorum et morauorum ducissa, Bymudis soror mea, Wratizlaus patruus meus, canonicus Pragensis, Tazzo prefectus Znoymensis, Zmil castellanus de Preroue, Mirozlaus. Krisek. Jaros castellanus de Podiuin. Siffridus comes custos termini Polonici. Ostreh. Gridata. de boemia autem Znata. Lutohnev. Luitbald. Vuluram. Marchuart. AVilehelmus. Mnizlau. Lutomizl. Wladik. Mizleh. et alii quam plurimi. Acta sunt hec in castro Olomucensi feria quinta post pascha anno dominice incarnationis millesimo quinquagesimo quinto. mei sigilli cum impressione feliciter. amen.
Ex eodem fragmento M o lisian о. Lit. X. —
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CXLXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/6607bbf7-e33a-457c-bdc1-7d22fe023068/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success