Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCLXXXI. , S. 291
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCLXXXI. , S. 291


CCLXXXI.
fiugenius episcopus, seruus seruorum dei, venerabili fratri Heinrico, Morauiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Litteras fra- ternitatis tue debita benignitate recepimus, et sicut qui te tanquam deuo- tissimum sánelo Romane ecclesie (ilium speciali affectu diligimus, et inter ceteros karissimos fratres nostros brachiis amplexamur. Deuotionem etenim tuam, quam erga mat rem tuam. Romanam ecclesiam semper habuisti, ad memoriam reuocantes pro tua sumus incolumitate solliciti, eamque maximo desiderio frequenter audire optamus. Gratum autem nobis est, quod pro commisso tibi grege sollicitus per semitas iustitie eum ducere sathagis, et ipsum equitatis ecclesiastice norma dirigere. Super luis itaque, de qui- bus nos (I ¡lectio tua cousu luit, iuxta predecessorum nostrorum statuta tibi respondere decreuimus. Clerici, qui sunt culpis suis exigentibus degra dali, nec post vite conuersionem pristinis ordinibus restitui debent. llle vero, qui nullo recepto ordine missam cantare presumpsit, tanquam laicus principi terre puuiendus tradatur. Nulli autem uxorem sororii sui post mortem ipsius licet habere. Et quoniam sacri canones crimina semel ob iecta indiscussa non transeunt, causam ipsius clerici, qui bigamus dicitur diligenter inquiras, et si canonice conuictus fue rit, deponatur. Sin autem septima manu sui ordinis ab hac nota eum facias expurgan. Quod si fa- cere non poterit, deponatur. Quod tuum itaque, frater karissime, spectat
862
officium, verbo et exemplо, quibus prees, ita proficere, ut ad vitam una cum grege tibi credito peruenias sempiternam. Graue autem nobis est, quod confectus senio de longa vita, quam tibi valde cupimus, non confidis. Speramus autem in domino, quod faciem tuam adhuc eo auxiliante videbi- mus. Si vero nobis superstitibus te de hoc mundo dispositio diuina vo- cauerit, cure nobis erit, pro te tamquam pro karissimo fratre nostro ad deum preces effundere, et in nostris orationibus tui memores frequenter existere. Preterea quoniam de statu nostro te nouimus esse sollicitum, dilectioni tue ipsum duximus intimandum. Nos siquidem, licet corporis in- ualitudine et fratrum nostrorum morte aliisque aduersitatibus fuerimus hoc anno grauati, tamen ad pacis tranquillitatem domino auxiliante reuersi su- mus incolumes. Pro infirmitate tua tibi bonum electuarium destinamus. Datum Tusculani Villi. Kalendas Nouembris.
E cod lci li us Mss. Olomuccnsi et Litovicnsi saepius citatis.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCLXXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/e960963f-5174-458f-87bd-2e6c517184b8/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success