Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. XXIII. , S. 48
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. XXIII. , S. 48



XXIII.
In nomine domini Jesu Christi omnipotentis. Hludouicus, diuina fauente gratia rex Boioariorum. Si liberalitatis nostre munere de beuetíciis a Deo
�?9
nobis collatis locis Sanctorum qniddam conferimus, id nobis procul dubio ad eierne remuneration's premia capessenda profuturum liquido credimus. Proinde comperiat omnium sancte Dei ecclesie nostrorumque presentium scilicet et futurorum industria; quia nos pro mercedis nostre augmento sáncte Reginisburch ciuitatis ecclesie, que est constructa in honore s. Petri, principis apostolorum, et s. Emmerammi, vbi etiam idem beatissimus martyr Christi corpore quiescit humatus, cui presenti tempore venerabilis Baturicus episcopus auctore Deo preesse videtur, quasdam res proprie- tatis nostre, que sunt in prouincia Auarorum, vbi locum, vbi antiquitus castrum fuit, qui dicitur Harlungeburch, cum reliquis adiacentiis in circuitu, quarum terminia sunt ab eo loco, vbi Erlafla in Danubium cadit, sursum per ripam eius fluminis vsque ad locum, qui dicitur Erdgastegi, et ab eodem flumine in orientali parte vsque ad medium montem, qui apud Vui- nades Colomezza vocatur, vbi in duabus arboribus euidentia signa mon- strantur, et ab eo loco a parte aquilonis vsque in Danubium, et ad meri diem et occidentem per verticem montis, sicut euidentia arborum signa demonstrate, usque ad supradictum locum Erdgastegi. Has itaque res cum Sclauis ibidem commanentibus, cum domibus, ediliciis, terris cultis et incul- tis, pratis, pascuis, siluis, aquis aquarumue decursibus, adiacentiis, peruiis exitibus et regressibus, quantumcumque infra predicta terminia continen- tur, totum et integrum predicte ecclesie perpetuo ad habendum concessimus et de nostro iure in ius et dominationem eius liberalitatis nostre munere contulimus; ita videlicet, ut ab hodierno die et tempore, quicquid de pre dicts rebus et mancipiis rectores et ministri memorate sedis ob vtilitatem et commoditatem eiusdem ecclesie facere, vel indicare voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi, quicquid elegerint. Et vt hec largi- tionis nostre auctoritas per curricula annorum inuiolabilem atque inconuul- sam obtineat firmitatem, manu propria subter eam fírmauimus, et annuli nostri impressione signari iussimus. Data non. Octob. anno XVilli. imperii domini Hludouici, serenissimi angusti, et anno regni eius VII. indictione XI. actum Reginesburch ciiútate, in Dei nomine feliciter. Amen.
Fez Cod. Ratisb. p. 16. — Hied Co!l. Ratisb. I. p. 26.
3*
20
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) XXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/eedd0de1-dcac-447e-b614-5118bb821ce2/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success