Die Geschichte des reichsständigen Hauses Nienburg und Büdingen, Nr. XLIII. , S. 65
Current repository:
Die Geschichte des reichsständigen Hauses Nienburg und Büdingen, Nr. XLIII. , S. 65


MARTTNUS episcopus, seruus seruorum dej, dilectis in Christo filiabus, Abbatisse et Conuentui Moïnasterii de fonte sánete Marie, Cisterciensis ordinis, Moguntinensis diócesis, sa lutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta || Romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit et ne prauorum hominum moles- tiis agitentur, eos tanquam pia mater sue protectionis munimine confouere. Eapropter dilecte in domino filie uestris iustis pos- tulationibus grato concurrentes assensu personas uestras et lo cum, in quo estis, diuino obsequio mancipati cum omnibus bonis, que impresentia rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino potentis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem decimas, terras, possesiones, domos, vineas, redditus, ortos, grangias, prata, pascua et alia bona uestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, nobis et per nos . . . Monasterio uestro auctoritate apostólica confirmamus et presentís scripti patrocinio communi- mus, salua in predictis decimis moderatione concilij generalis. Nulli ergo hominum lateat, hanc paginam nostre protectionis et confirmacionis' infringere uel et ausu temerario contraire. Siquis autem hec attemptare presumpserit, indignationem omni
— 42 —
potentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum.
Datum apud Montemflasconem. Nonas Julij, pontificates nostri Anno secundo. £ae Siegel ift abgefallen.
Яив bem Originale im Slrdjine ju Tübingen.
Haus Nienburg und Büdingen (Google data) XLIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/NienBued/186fdbf4-b30d-4bd3-bb0d-f053daa39bff/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success