Die Geschichte des reichsständigen Hauses Nienburg und Büdingen, Nr. XLIV. , S. 66
Current repository:
Die Geschichte des reichsständigen Hauses Nienburg und Büdingen, Nr. XLIV. , S. 66


Ego Kichwinus miles dictus de Karben Vniuersos nosse cupio presentem inspecturos, Quod pari voto Gi31e, vxoris mee, accedente nihilominus voluntario consensu omnium heredum et propinquorum meorum specialis amicitie et fauoris deuocione,
�?uibus Cenobinm sanctimonialium fontis sánete Marie, ordinis !isterciensis,Moguntine diócesis, promouere desidero, incitatus, contuli donacione legitima, et resignaui propter deum dilectis in Christo Abbatisse et conuentui dicti Cenobij bona mea pro pria in villa Keychenu sita, que Bertoldus dictus Holender pos- sidet a me iure colonorum. Item omnia bona mea jn Bruch- kebel cum Curtibus, agris, pratis, pascuis et vniuersis attinencijs suis, sicut ea hactenus iusto titulo possedi proprietatis, iure per petuo possidenda, hiis tamen condicionibus interiectis videlicet, vt omnes fructus- seu redditus cum pullis et anseribus, de ipsis bonis prouenientes, annuatim quoad vixero in Ciuitate Franck- furtt aut in prefato claustro fontis sánete Marie mihi procurent fideliter presentan. Insuper quamdiu residenciam iuxta claus- trutn habuero, mihi viginti quinqué plaustra lignorum annuatim ad comburendum uecturis suis adducere promiserunt et sic, me defuncto, bona eadem absque impedimento contradictionis quo- rumlibet ad eandem ecclesiam absolute ac liberaliter elemosi- narum titulo deuoluentur. Preterea sciendum, quod quocun- que anno hostilitatis vastatio, tactura grandinum seu sterilitatis, qualiscunque communis terre plaga situm dictorum bonorum et loca, domino permitiente, tetigerit, ita ut pretaxate pensio- nis summa de ipsis peruenire non possit, ipsis per defectum huiusmodi pie ac beneuole condescenda.
Huius rei testes sunt: Helwicus Abbas in Ariùburg, Lude- wicus de Franckenfurt, Gerlacus, Widekindus, sacerdotes et monachi eiusdem Claustri. Ernestus plebanus de BeldeiQheim et Wigandus de Witzele, frater suus. Gernandus de Morien, Seboldus de Heibergen, Achilles de Keychen, milites et alii quamplures fide digni.
In huius donationis mee perpetué firmitatis constantiam,
— 4S —
quia sigillo proprio careo, presens scriptum sigillis dni Abbatis de Arneßburgk et fratris mei, dni Hermanni decani de Aschaffen burg instantes petiui roborari. Datum et actum anno dni M. ij°. LXXXIII, in die beati Gregory pape.
Яив bem SWarienborner (SoB.-Sudje.
Haus Nienburg und Büdingen (Google data) XLIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/NienBued/fd5cd353-26cc-42a5-9c08-72f880ba1bcd/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success