Die Geschichte des reichsständigen Hauses Nienburg und Büdingen, Nr. XIV. , S. 44
Current repository:
Die Geschichte des reichsständigen Hauses Nienburg und Büdingen, Nr. XIV. , S. 44


In nomine Domini. Amen. Decursus labentis temporis non sinit, quasque causas et earum effectue ad futurorum no- ticiam peruenire, nisi testi"moniali prouidentia et litterarum apice confirmentur. Igitur nos Wigandus prepositus, Rudegerus prior totumque Capitulum Ecclesie Selboldensis ad vniuersorum noticiam per presens scriptum cupimus peruenire, quod pro pecunie quadam summa Amoldo militi dicto Blumechin atque vxori ipsius Agneti uendidimus nostram curiam Bennewisen cum vniuersis agris, pratis, pascuis et aquarum decursibus ad- tinentibus, ad dies uite eorundem tantummodo possidendam et post obitum ipsorum, siue liberos habuerint, sme non, nostre ecclesie cum suis usibus reuersuram. Iidem quoque decimam nostram in villa Hitthengeseze, quam dimisimus eis eodem pacto, quo et jamdictam curiam ad uite sue terminum possidentes, nullam soluent decimam de agris, memórate curie pertinentibus, ñeque de pecoribus in eadem curia nutriendis, dumque ex am- borum obitu nostre ecclesie uacare contigerit, decimam Hitthea
— 21 —
geseze et curiam sepedictam pro emendacione structurarum et agrorum curie nótate nichil prorsus a nostra ecclesia requiretur, sed memoratas possessiones plane et libere resumemus. Memo- ratus quoque Arnoldus miles tum ob sue anime, tum vniuer- sorum parentum suorum remedium animarum, de puro justo- que consensu Conradi militis dicti Sleichdorn et Conradi, filij ipsius, suorum consanguineorum contulit nostre ecclesie contin genten! earn partem decime Grindaha et Nolenberge, cui in nostro Capitulo renuncians simpliciter et precise statuit, ut nostra ecclesia perpetuo iure possessionis et percepcionis eadem decima frueretur, volens itaque, indempnitati nostre ecclesie fideliter precauere voluntarle elegit hoc una cum vxore sua predicta, quodsi post obitum suum, infra spacium duorum anno- rum nostra ecclesia aliquid noxium impedimentum, quod suffocari non possit, paciatur a quoquam super decima memorata, décima Hitthengeseze, quam vxor sua ad terminum uite sue possidere debuerat, sine omni contradictione nostris statim vsibus reuer- tatur. Et ne huic contractui ulla malignitate uel fraude in suo robore ualeat derogari, has litteras nostris sigillis.. Scul- teti de Geylnhusen et ciuitatis eiusdem duximus muniendas.
Testes: Hermannus, scultetus Geylnhusensis. Fridericus de Buchen. Gerlacus de Elinaha. Heymericus. Erpho Forestarius, milites. Bertoldus Fuzechinus. Helfricus de Rudenkeim. Wern- herus de Selbolt. Remboldus iuuenis. Wernherus notarius ciui tatis et alij quamplures.
Actum Anno domini M". CC. Lxiiij\ Mense February.
Stui bem Originate im îtrdjioe ju ©trflein. 3»ei ©ieget flnb be|d)äbigt, jroei onbcrc obgefaUen
Haus Nienburg und Büdingen (Google data) XIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/NienBued/6e1825f0-a54b-4419-9c25-707da62fc56b/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success