useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 0906
Signature: 0906
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
ca. 906, o. O.
Festsetzung der Zollsätze für das Ostland, welche unter dem Vorsitze des Markgrafen Aribo zu Raffelstätten verhandelt worden sind.
Source Regest: 
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 54
 
x
Nouerit omnium fidelium orthodoxorum praesentium scilicet ce futurorum industria, qualiter questio clamorque cunctorum bawariorum episcoporum, uidelicet Abbatum ac Comitum omniumque, qui in orientales partes iter habebant, ante Hlodowicum regem uenerant dicentes, se iniuste theloneo et iniqua muta constrictos in illis partibus et coarctatos. Ille vero secundum morem anteeessorum regum hoc benignis auribus audiens Arboni marchioni precepit, quatenus cum iudicibus orientalium, quibus hoc notum fieret, inuestigaret ac iura thelonica modumque thelonii exploraret. Nuncios suos Theotmarum archiepiscopum, Purchardum patauiensis ecclesie presulem et Otacharium Comitem dedit, ut hoc in suo loco iuste legitimeque corrigerent, Et isti sunt, qui iurauerunt pro theloneo in comitatu arbonis: Walto uicarius, Durinc uicarius, Gundalperth, amo, Gerprecht, Pazrich, Diotrich, aschrich, arbo, Tunzili, Salacho, Helmwin, Sigimar, Gerolt, ysac, Salaman, Humperht, Item Humperht, Engilschalh, azo, Ortimuott, Ruothoh, Emilo, Item Durinc, Reinolt, Eigil uicarius, Poto, Eigilo, Ellinger, Otlant, Gundpold, Item Gerolt, Otperht, adalhelm, Tento, Buoto, Wolfker, Rantolf, Korperht, Graman, Henno. Isti et ceteri omnes, qui in hiis tribus comitatibus nobiles fuerunt, post peractum iuramentum interrogati ab Arbone Marchione in presentia Theotmari archiepiscopi et purchardi presulis patauiensis ecclesie residente cum eis Otachario Comite in ipso placito in loco, qui dicitur Raffoltestetun, retulerunt loca thelonio et modum thelonei, qualiter temporibus Hludouici, Karlomanni ceterorumque regum iussime exoluebatur. Naues uero, que ab occidentalibus partibus, postquam egresse sint siluam pataviam et ad Rosdorf uel ubicunque sedere uoluerint et mercatum habere, donent pro theloneo semidragmam; idem scoti, id est si inferius ire uoluerint ad Lintzam, de una Naui reddant iij. semimodos, idem iij. scafilos de Sale. De mancipiis uero et ceteris aliis rebus ibi nichil soluant, sed postea licentiam sedendi et mercandi habeant usque ad siluam Boemicam, ubicunque uoluerint. Si aliquis de Bawaris sal suum ad propriam domum suam transmittere uoluerit, gubernatore nauis hoc adprobante cum iuramento nichil soluant sed securiter transeant. Si autem liber homo aliquis ipsum legitimum mercatum transierit nichil ibi soluens uel loquens et inde probatus fuerit, tollatur ab eo et nauis et subera. Si autem seruus alienus hoc perpetrauerit, constringatur ibidem, donec dominus eius ueniens dampnum persoluat et postea ei exire liceat. Si autem Bawari vel Sclaui istius patrie ipsam regionem intrauerint ad emenda uictualia cum mancipiis uel cauallis uel lobis uel ceteris suppellectilibus suis, ubicunque uoluerint in ipsa regione sine theloneo emant, qui (sic) necessaria sunt. Si autem Locum mercati ipsius transire uoluerint, per mediam plateam transeant sine ulla constrictione et in aliis locis ipsius regionis emant sine theloneo, que potuerint. Si eis in ipso mercato magister conplaceat mercari, donent prescriptum theloneum et emant, quicunque uoluerint et quanto melius potuerint. Carre autem Salinarie, que per stratam legitimam anesim fluuium transeunt, ad urulam tantum unum Scafil plenum exsoluant et nichil amplius exsoluere cogantur, Sed ibi naues, que de Trungowe sunt, nichil reddant, sed sine censu transeant. hoc de Bawaris obseruandum est. Sclaui uero, qui de Rugis uel de Baemanis mercandi causa exeunt, ubicunque iuxta ripam Danubii uel ubicunque in Rotalariis uel in Reodariis loca mercandi optinuerint, de Sagma una de cera duas massiolas, quarum uterque Scoti unum ualeat. De onece (onere) unius hominis massiola una eiusdem precii. Si uero mancipia uel cauallos uendere uoluerit, de una ancilla Tremisam I., de cauallo masculino similiter, De seruo Saigam unam, similes de equa. Bawari uero uel sclaui istius patrie ibi ementes uel uendentes nichil soluere cogantur. Item de nauibus salinariis, postquam siluam ...... transierunt, in nullo loco licentiam habeant emendi uel uendendi uel sedendi, antequam ad Eperaespurch perueniant. Ibi de unaqueque Naui legitima idem quum tres homines nauigant, exsoluant de Sale scafil iij. nichilque amplius ex eis exigatur, sed pergant ad mittarim uel ubicunque tunc temporis salinarium mercatum fuerit constitum, et ibi similiter persoluant idem iij. scafil de sale nichilque plus et postea liberam ac securam licentiam uendendi et emendi habeant sine ullo banno comitis uel constrictione alieuius persone, sed quantoeunque meliori precio uenditor et emptor inter se dare uoluerint res suas, liberam in omnibus habeant licentiam. Si autem transire uoluerint ad mercatum moravorum, iuxta estimationem mercationis terre temporis exsoluat solidum unum denarium et licenter transeat, reuertendo autem nichil cogantur exsoluere legitimum mercatorem idem iudei et ceteri mercatores indecumque uenerint de ista patria uel de aliis patriis iustum theloneum soluant tam de mancipiis quam de aliis rebus, sicut semper in prioribus temporibus regum fuit.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 54-56
Editions
  • Oefele, Scrpt. rer. boic. I. 718.
  • Hormayr, Historisches Taschenbuch für 1813.
  • Hormayr, Beiträge zur Preisfrage II. 88.
  • Mon. boic. XXVIII. II. 203. Nr. 4. ex cod. tradit. patav.


LanguageLatein
Places
  • o. O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.