useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1055 III 22
Signature: 1055 III 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. März 1055, Brixen (Bressanone)
K. Heinrich III. schenkt der Kirche Salzburg die Güter des geächteten Pfalzgrafen Aribo zu Isingrimesheim an der Marchluppe im Matichgau.
Source Regest: 
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 88
 

orig.
Current repository
HHStA Wien (http://www.oesta.gv.at)

Mit Siegel.
Material: Pergament
    x
    In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia romanorum Imperator Augustus. cum in hoc praesentis vite stadio discurrentes praemium immarcescibile adipisci cupimus et ecclesiarum atque orphanorum viduarum nec non omnium egenoru inopiam elemosinarum largitate ditare festinamus, quia inde eternam mercedem accipere speramus et pro meritorum qualitate unicuique, prout possumus, digna retribuentes atque in semita iusticie ita gressus nostros confirmantes videlicet bonis et nobis fideliter servientibus praemia cumulando, malis autem et Christi nostrique intidelibus penas minitando, Idcirco noverint omnes Christi nostrique fideles tam futuri quam praesentes, qualiter nos pro remedio anime nostre et incolomitate ac peticione consortis regni theorique nostri Agnetis imperatricis nec non pro salute et intereessione filii nostri Heinrid regis atque ob interventum Salzburgensis episcopi nomine Baldevvini deo nobisque fidi quoddam predium Botonis rei maiestatis et in palatino placito dampnati atque proscripti, quod nostre potestati lege adiudicatum est in loco Isingrimesheim dicto iuxta Marchluppam fluvium situm in pago Mathgovve et hobas atque duas curtiles causas ad ipsum predium pertinentes ac titulum sancti Petri sanctique Roudberti, quorum honore Salzburgense monasterium constructum est, ad eundem locum in proprium tradidimus cum omnibus suis appendiciis, hoc est utriusque sexus mancipiis, areis, edificiis, agris, pratis, pascuis, terris cultis et incultis, aquis, aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscacionibus, silvis, venacionibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et inquirendis, cum omni utilitate, que ullo modo inde poterit provenire. Et ut hec nostre imperialis tradicionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni evo permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria, ut infra videtur, corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domni Heinrici (Monogramma) tercii Regis Romanorum Imperatoris Augusti. Wintherius cancellarius vice Liutpoldi archicancellarii recognovi. Data XI. Kalendas Aprilis anno dominice incarnacionis M. L. V. Indictione VIII. Anno autem domni Heinrici tercii regis, Imperatoris secundi, ordinacionis eius XXVII. regni vero XVI. Imperii VIIII. Actum Brixine in dei nomine feliciter. Amen.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 88-89

    Original dating clauseXI. Kalendas Aprilis

    Editions
    • Juvavia, Anhang pag. 240.


    LanguageLatein
    Places
    • Brixen (Bressanone)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.