Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1159
Signature: 1159
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1159, o. O.
Conrad, Bischof von Passau, stiftet einen Vergleich zwischen Kadolt von Polnheim und dem Kloster St. Peter in Salzburg wegen des Gutes Tauersheim.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 296
x
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Chounradus dei gratia Pataviensis episcopus. Quoniam nostrae dispensationi ecclesiarum divinitus administratio decreta est, justitiae meritum esse non ambigimus, quantum in nobis est, si earundem ecclesiarum jura nostrae auctoritatis sententia defendentes Christo servientium tranquillitati et paci providere intendimus. Inde est, quod dilecti fratris nostri Henrici abbatis sancti Petri salzburgensis petitionibus annuimus et diremptionem controversiae illius, quae fuit inter Candoldum (sic) de Pollenheimen et ecclesiam ejus, qualis mediantibus nobis facta est, universorum notitiae presentium attestatione proponimus. Prefatus namque Cadoldus cum ante aliquos annos in expeditionem Jerosolimitanam cum domino Chunrado rege proficisci decrevisset, traditionem illam de predio tauershaimen, quam pater ejus aliquando potestativa manu prefatae ecelesiae firmaverat, importune irapetiit, sed ad removendam eandem controversiam tunc temporis a fratribus jam sepe dictae ecclesiae VII. talenta accepit. Postea vero evolutis X. annis et eo amplius prefati predii violentus reinvasor existens, cum in audientia nostra et quorundam principum et nobilium virorum et ministerialium nostrorum super eadem invasione in loco, qui dicitur Ense, quaerimonia deponeretur, ut omnis impetitionis futurae denuo molestia inter ipsum et dictum monasterium in perpetuum sopiretur, nostro annintente (sic) consilio post abdicationem ab ipso et uxore et filio factam VIII. talenta iterato recepit. Huic autem abdicationi hii testes adhibiti sunt: Comes Chounradus senior de Peilstain, Gebehardus hallensis comes, Adelbertus de Perge, Walchunus de chlame, Hademarus de Chufarn, Egene de urle, Hermannus de chazelinstorf, Engilbertus de schouneheringen, Bernhardus de trune, Otto de strubae et fratres ejus Engilbertus et Oudalricus, Tietricus de trune, Reinherus de staine, Arnhalmus, Otto de haslbach. Ea quoque controversia super quibusdam tam de vineis quam de agris, quae inter nobilem virum dominum Adalbertum de Perge et dictam ecclesiam diu habita est, sub tali termino compositionem optinuit, quod predictus Adalbertus acceptis X. talentis decimas illas resignavit, quas nos fratribus in episcopatu nostro constitutis in loco, qui dicitur Tornbach, sub regula beati Benedicti degentibus in posterum omni remota retractatione quiete possidendas in proprietatem deposuimus. Sed et hoc quidem sub prenotatis testibus corroboratum est. Nos autem, ut haec singula rata sint et ne quis apud posteros ea refragari queat, hanc inde cartam conscribi et sigilli nostri impressione muniri jussimus. Acta sunt hec anno incarnationis domini MCLVIIII. Indictione VII. regnante glorioso imperatore FRJDERICO anno imperii ejus VI. pontificatus autem nostri anno (sic).
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 296-297
Editions:
- Hormayr, Archiv f. 1828, pag. 351.
Language:
Places
- o. O.
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1159, in: Monasterium.net, URL </mom/OOEUB/1159/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success