Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1209
Signature: 1209
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1209, o. O.
Manegold, Bischof von Passau, bestätigt alle Rechte und Freiheiten des von Chalhoch von Valkenstein gestifteten Cistercienser-Klosters zu Schlägl.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 526
x
IN nomine Sancte et indiuidue trinitatis Manegoldus Dei gratia patauiensis episcopus in perpetuum. In arduo pontificalis dignitatis culmine diuina fauente clementia constituti sollicite pensare debemus, qualiter a cunctis, qui sub nostro sunt regimine, per legitimos tramites omnium calumpniantium iniquitates propulsare ualeamus, ut, quemadmodum patres censemur nomine, ita in opere comprobemur. Nouerit itaque uniuersorum tam presentium quam futurorum caritas, quod strenuus uir Chalhohus in valchensteine monasterium sancte Marie sub regula ordinis cisterciensis in loco, qui dicitur Slage, pro remedio animarum sue et parentum ipsius fundauit fundum eiusdem raonasterii beato Stephano in patauia libere contradendo. Nos igitur ad iustam postulationem domini Theoderici uenerabilis abbatis dicte ecclesie, cui in ordinatione sua manum imposuimus, idem monasterium sub nostra perpetua protectione suscipimus omnes libertates et inmunitates a romanis pontificibus ordini cisterciensi concessas nec non libertates, exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus uel aliis fidelibus rationabiliter eisdem fratribus indultas nostra eis auctoritate confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Statuimus itaque, ut, quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum nostra seu aliorum pontificum concessione, regum uel principum largitione, fidelium oblatione seu aliis iustis modis deo propicio poterit adipisci, firma ei et illibata permaneant. Sane labore fratrum inibi degentium, quos propriis manibus aut sumptibus colunt, tam de terris cultis quam incultis, siue de ortis siue de nutrimentis animalium nullus decimas exigere uel extorquere presumat. Cuilibet etiam saluo iure plebani sui liceat auctoritate nostra suam in prefato monasterio disponere sepulturam. Decernimus ergo, ut nulli omnino liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere uel temerariis uexationibus fatigare; sed et omnia integra conseruentur eorum, pro quorum sustentacione et gubernatione concessa sunt, usibus ornnimodis profutura. Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam cognoscens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Huius rei testes sunt: Heinricus decanus, Haertnidus prepositus aquilegiensis, Chalhohus archidiaconus, Chunradvs maior plebanus, Gotfridus, Tiemo, Heinricus cell, vlricus Schobrius, Liutoldus de Sauirsteten, Otto et Chunradus de Haichenpach, Hadmarus de wesen, Heinricus de Morspach, Waltherus de Tanneberch, Ainwicus de vischpach, Heinricus de Cherphensteine, Hezil de Pochsruke, Richkerus de Ebergozesperge et frater eius. Acta sunt hec anno ab incarnatione domini M. CC. VIIII. Indictione XII. Anno pontificatus nostri IIII. Regnante Romanorum rege semper augusto Ottone IIII.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 526-528
Editions:
- Mon. boic. XXVIII. II. 131 ex cod. patav.
Language:
Places
- o. O.
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1209, in: Monasterium.net, URL </mom/OOEUB/1209/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success