Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1217 I 24
Signature: 1217 I 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Januar 1217, Nürnberg
Kaiser Friedrich II. verleiht dem Bistum Passau die Grafschaft im Ilzgau.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 587
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 587
Current repository:
Bayerisches Hauptstaatsarchiv München (www.gda.bayern.de/hsta00.htm-8k)
Bayerisches Hauptstaatsarchiv München (www.gda.bayern.de/hsta00.htm-8k)
Mit Siegel.
Material: Pergament
(Chrismon.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Fridericus secundus diuina fauente clementia Romanorum Rex Semper Augustus et Rex Sycilie. Uotis fidelium nostrorum, presertim quae ad manifestos Ecclesiarum usus cedere uidentur, de consueta regie serenitatis munificentia pium semper fauorem uolentes impendere presentis Scripti certitudine ad notitiam presentis eui atque ad memoriam future posteritatis uenire uolumus, quod ad instantiam et obnixas preces dilecti principis fidelis nostri Volrici Pattauiensis Episcopi, quem in obsequiis Imperii et nostris iam dudum non tantummodo inuenimus deuotum, verum etiam in sue fidelitatis feruore credimus immo non dubitamus constantem in antea permansurum, ad recognitionem laudabilium meritorum suorum Comitatum prediorum ecclesie Pattauiensis sitorum per loca Ylsgowe nuncupata, quem Comitatum dilectus fidelis et consanguineus noster Lodwicus palatinus comes Reni et Dux bawarie ex concessione diuorum progenitorum nostrorum Romanorum Regum et Imperatorum iure hereditario tunc temporis quiete tenuit et possedit, de pleno assensu et mera uoluntate eiusdem ducis ab ipso duce in manus eminentie nostre resignatum Statim presente et petente eodem Duce contulimus memorato Episcopo Ulrico et sue Ecclesiae ab ipso suisque successoribus Patauiensis Ecclesie Episcopis titulo legalis feudi perpetuo possidendum. Ad cuius rei euidentiam, robur atque perpetuam memoriam presens Scriptum sepedicto episcopo et Ecclesie pattauiensi indulsimus aurea bulla regiae maiestatis nostrae communitum, Statuentes atque sub interminatione gratie nostre districte precipientes, ne ulla umquam persona humilis vel alta, Secularis siue Ecclesiastica hanc nostre concessionis et confirmationis gratiam infringere vel ei aliqno temmerario ausu presumat obuiare. Huius rei testes sunt: Sifridus sanctae Moguntine sedis Archiepiscopus, Ekkebertus babenbergensis episcopus, Sifridus Augustensis episcopus, Hainricus basiliensis episcopus, Liupoldus Dux austrie et Styrie, Bernhardus dux Karinthiae, Otto dux Meraniae, Comes adolfus de Sowenburch (Schowenburch), Hainricus nobilis de Niffen, Anselmus de Justingen marescalcus Imperii, Waltherus de Sipf (Scipf) pincerna ei Chuonradus frater eius, Dieto camerarius, Philippus de bonlandia, Hademarus de wisint, Hainricus de lonsdorf, Waltherus de Tannenberch, Otto de morsbach et alii quam plures. Signum Domini Friderici inuictissimi Romanorum Regis (Monogramma) et semper Augusti et Gloriosi Regis Sycilie. Ego Chuonradus Metensis et Spirensis episcopus Imperialis aulae Cancellarius vice domini Sifridi Moguntini archiepiscopi totius Germaniae Archicancellarii Recognoui. Acta sunt autem hec anno domini Millesimo CC.XVII. Regnante domino Friderico secundo diuina fauente clementia Romanorum Rege et semper Augusto et rege Sicilie inuictissimo, anno Romani Regni eius Quinto, Sicilie uero XVIII. feliciter. Datum in sollempni curia apud Nuremberch celebrata anno pretaxato VIII. Kal. Febr. Indictione V.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 587-588
Original dating clause: VIII. Kal. Febr.
Editions:
- Mon. boic. XXX. I. 56.
Language:
Places
- Nürnberg
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1217 I 24, in: Monasterium.net, URL </mom/OOEUB/1217_I_24/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success