Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1282 IX 01
Signature: 1282 IX 01
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. September 1282, Protivin
Leutold, Ulrich und Rueger die Prueschinken stiften zum Kloster Hohenfurt einen Mansus in Neuzadling.Source Regest:
OÖUB 3 (Wien 1862), S. 551-552, Nr. 601
OÖUB 3 (Wien 1862), S. 551-552, Nr. 601
Current repository:
"Stiftsarchiv Hohenfurt" (Vyssi Brod) (heute?)
"Stiftsarchiv Hohenfurt" (Vyssi Brod) (heute?)
Mit einem angehängten weissen Wachssiegel, auf dessen einer Seite zwei Flügel mit der Umschrift: "S. Ulrici Prueschinghi", auf dessen anderer aber ein in zwei Teile geteilter Schild mit der Umschrift: "S. Leutoldi Pruesching" sichtbar sind.
Material: Pergament
Quoniam deprecatio iusti assidua et deuotio multum valent felixque memoria summum bonum, Nos igitur Leutoldus, Ulricus et Reugerus fratres dicti de Prueschinchen venerabilis Abbatis nec non totius conuentus Altouadensis ecclesie ordinis Cisterciensis sancte deuotioni inuolui cupientes felicique memorie nos humiliter committentes, notum esse uolumus vniuersis, quibus exhibitum fuerit presens scriptum, quod eidem ecclesie predicte in Altouado mansum situm in Neuzadling cum omnibus suis redditibus et usibus pretaxatis, soluentibus annuatim uidelicet VI. metretas siliginis, vno modio auene, VI. solidis denariorum Viennensium siue porco, talento etiam pro Steura nec non alijs minutis seruitiis, a nobis ibidem super altare gloriosissime virginis Marie iuste et rationabiliter delegatum concedimus et donamus perpetuo possidendum. Vt autem hec donatio permaneat inconuulsa et rata omnimodis teneatur, presentes sibi literas cum appensione nostri sigilli dedimus et munimine roboratas, Testibus etiam subnotatis: D. Wernhardo de Schaumberch seniore nec non fratre ejus D. Henrico filiisque eorum Henrico seniore et Wernhardo juniore, D. Hanrico de Rosenberch, D. Joanne venerabili plebano in Netolitz, D. Urso capellano nec non Rudolfho notario Prueschinchorum et alijs quam pluribus fide dignis. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo in Protivins in die S. Aegydij confessoris.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862), S. 551-552, Nr. 601
Original dating clause: in die S. Aegydij confessoris
Language:
Places
- Protivin
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1282 IX 01, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OOEUB/1282_IX_01/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success