useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1359 X 02
Signature: 1359 X 02
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Oktober 1359, Wien (Viennae)
Herzog Rudolf IV. von Österreich bestätigt den Bürgern von Freistadt alle Freiheiten und insbesondere den Brief Kaiser Rudolfs I. vom 26. Juli 1277.
Source Regest: 
OÖUB 7 (Wien 1876), S. 662f., Nr. 652
 

orig.
Current repository
Stadtarchiv Freistadt

Mit Hängesiegel.
Material: Pergament
    x
    Nos Rudolphus quartus Dei gracia palatinus archidux Austriae Stiriae et Carinthiae princeps Sueuiae et Alsatiae dominus Carniolae sacri Romani imperii supremus magister venatorum vniuersis et singulis praesentibus et futuris, ad quorum noticiam praesentes deuenerint in perpetuum uolumus esse notum, quod accedentes ad nostri principatus praesenciam fideles nostri dilecti ciues nostri de Freistat nobis humiliter supplicabant, quatenus graciam ipsis a piae memoriae domino Rudolpho olim romanorum rege nostro proauo indultam nec non condiciones libertates et iura quas et quae ab inclytae recordacionis illustribus Leopoldo et Friderico quondam ducibus Austriae tenuerunt, confirmare approbare et innouare dignaremur iuxta continenciam litterarum sibi per dictum nostrum proauum datarum desuper, quarum tenor sequitur in haec uerba: Rudolphus Dei gratia romanorum rex etc. (Vide Urkunde ddo. 26. Juli 1277.U.-B.Bd.III. S.474.) — Nos attendentes puritatem constantis fidei et gratorumobsequiorum promptitudinem, quibus dicti nostri ciues nobis et nostris progenitoribus semper immarceseibiliter astiterunt, graciam condiciones libertates et iura comprehensas in scriptis lilteris quas in scriptura et sigillo omni suspicione carentes vidimus, nostro Friderici Alberti et Leopoldi ducum et dominorum dictarum terrarum nomine, quorum his diebus plenam potestatem gerimus, de nostri principatus beneuolentia maturo consilio praehabito ex certa scientia approbamus confirmamus ac uigore praesencium innouamus. Nulli igitur hominum liceat hanc nostrae confirmacionis et innovacionis paginam infringere vel ei ausu temerario contraire, quod qui tacere praesumpserit nostram indignacionem et penam centum librarum auri se noverit incurrisse, quarum una medietas nostre camere reliqua vero lesorum vsibus applicetur. Nomina testium qui premissis intererant hec sunt, illustres Meinhardus marchio Brandenburgensis dux superioris Bavarie et comes Tyrolensis noster sororius, Wentzelaus dux Saxonie, Meinhardus comes Goricie, nostri consanguinei, nobiles Johannes de Phannberch capitaneus Karinthie, Otto de Maydburch, comites Reynpertus de Walse Fridericus de Walse dicti de Aneso. Johannes Capell Pilgrinus Streun marscalcus curie nostre Fridericus de Kreuspach Nicolaus dictus Scheurbeck Johannes dictus Prunner nostre coquine magister Hainricus dictus Prunner dicte nostre curie pincerna Johannes dictus Chnevsser et Johannes dictus Lasperger ac plures alii fide digni. Et in hujus rei testimonium et robur perpetuum sigillum nostrum majus pendi fecimus ad presentes. Datum et actum Viennae in ducali nostro palatio sexto nonas octobris anno natiuitatis donini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono anno aetatis nostrae vicesimo regiminis uero secundo indictione duodecima. Rudolphus dux praedictus hac subscriptione manus nostrae praehabita roboramus.
    Source Fulltext: OÖUB 7 (Wien 1876), S. 662f., Nr. 652

    Original dating clausesexto nonas octobris

    Editions
    • Kurz, Handel 363.


    LanguageLatein
    Places
    • Wien (Viennae)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.