Ordinis Theutonici, Nr. 102, S. 95
Arnoldus dei gratia sancti Georgii Liddensis episcopus et G.1 eadem gra- tia Bethlemitanus electus discreto et venerabili viro Matheo canonico et pre- ceptori Dominici Sepulchri in vero salutari salutem. Noveritis nos mandatum apostolicum recepisse in hac forma: „Innocentius episcopus servus servorum dei venerabili fratri episcopo Liddensi et dilecto filio electo Bethlemitano sa- lutem et apostolicam benedictionem. Cum ecclesiarum dampnis nequeamus passim occurrere precavendo, quin earum bona" etc. sicut in papali littera su- perius continetur3. Verum cum nos apud Ioppen morari oporteat in exercitu christiano, quare de questionibus et querelis prefati episcopi et eius capituli personaliter ad presens cognoscere non valeamus, discretioni vestre vices no- stras committendas duximus in hac parte, diffinitiva nobis sentencia reservata. Quocirca vobis auctoritate qua fungimur precipieudo mandamus, quatenus vo
catiss qui fuerint evocandi, deum habentes pre oculis de questionibus memo- ratis cognoscatis causasque sufficienter instructas cum vestrarum testimonio literarum et actorum serie nobis transmittere procuretis. Datum Ioppen anno domini m° cc° quinquagesimo tercio octavo die mensis marcii.
Continetur in n. 104. 1. Secundum Le Quien Or. Christ. III videtur Godefridi nomen habuisse. 2. cf. n. 101. 3. vocatur A. 16 1. evocatis.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 102, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/02929762-7cd5-403f-9500-e780258b7dc5/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success