Ordinis Theutonici, Nr. 300, S. 283
Ordinis Theutonici, Nr. 300, S. 283
Innocentius servus servorum dei dilectis filiis fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum1 in Accon salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem nostri officii ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis precibus inclinati statutum; quod de mantellorum depositione3 alborum, super quibus dilectos filios magistrum et fratres milicie Templi senciebatis infestos, licet ipsorum mantellorum usus a quibusdam nostris predecessoribus Romanis pontificibus vobis extiterit confirmatus, et deferendis palliis tam a vobis quam a vestris successoribus amodo de stanforti a venerabili3 fratre nostro Al(berto), Ierosoli- mitano patriarcha, apostolice sedis legato, inter vos et Templarios supradictos pro bono pacis firmatum est4, auctoritate vobis apostolica confirmamus et presen- tis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beato- rum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani v° kalendas augusti pontificatus nostri anno xiiii°.
I, 60. — A. 16 p. 25, unde partcm cdidit Voigt Gesch. Prcufsens II, 66. 1. theto-
nicorum B. 2. dispositione A. 16. 3. uenerabile B. 4. supplevi.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 300, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/039ca28c-f394-4168-9c0c-1e30d01fb673/charter>, accessed at 2025-01-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success