Ordinis Theutonici, Nr. 148, S. 159
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 148, S. 159

Honorius cet. dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis extra portam Fogie in suburbio de Vassano salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis precibus inclinati, personas et hospitale vestrum cum omnibus bonis, que inpresentiarum ratio- nabiliter possidetis aut in futurum prestante domino iustis modis poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis infringere vel cet. Si quis autem cet. Datum apud Urbem veterem xvii cal. iulii pontificatus nostri anno quarto.
Cum dato A. 16 p. 38 .Baruli". In margine: Honorius 111'. Cum inscriptione .magistro et fr. h. S. M. Th. Ihr.1- et dato Laterani 17 cal. augusti p. n. a. 5 (1220 iul. 16) A. 16 p. 41 ..Baruli- confirmatio donationis castri Mezani, ubi communis forma repctitur et loco verborum ..personas et hospitale vestrum" dicitur -personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati". Communicavit nobiscum v. cl. Meckelburg.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 148, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/052bedec-8a9b-407c-991d-0453df6f108b/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success