Ordinis Theutonici, Nr. 51, S. 55
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 51, S. 55


In nomine sancte et individue trinitatis, patris et filii et spiritus sancti. Amen. Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris, quod ego
Raymundus Rupini, dei gracia princeps Antiochenus, Raymundi principis filius, dono et concedo magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum, ut libertatem plenariam habeant emendi, vendendi, intrandi et exeundi cum rebus propriis per totam terram meam tam infra1 Antiochiam quam extra, et per mare ac per omnia loca mei principatus et per universa passagia ipsi et res, que eorum erunt proprie, libere transire possint et redire, nullam penitus mihi vel balivis meis nec pactonariis nec hominibus meis dreituram neque consuetudinem exsolventes. Ut autem hoc donum firmum et stabile in eternum permaneat, presens privilegium feci scribi et sygilli mei principalis impressione muniri atque subscriptorum virorum testimonio corrobari, quorum hec sunt nomina: Mansellus, constabularius et maior Antiochie; Aymarus de Leron; Guillelmus de Assardo; Amalricus de Crusi; Anfredus de Margato; Willelmus de Flechia, dux Antiochie. Factum est anno ab incarnatione domini millesimo cc° nono decimo, principatus mei anno iiii° indictione vii* mense marcio. Datum per manum Iordani, cancellarii aule principalis Antiochie.
III, 165. 1. B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 51, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/aa5e44f3-e94f-40f5-b7c6-eba4da323a3f/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success