Ordinis Theutonici, Nr. 296, S. 278
Ordinis Theutonici, Nr. 296, S. 278
Innocentius etc. magistro et fratribus hospitalis, quod Theutonicum ap- pellatur etc. Sacrosancta Romana ecclesia1 etc. usque ad verbum suscipimus. Specialiter autem ordinationem factam in ecclesia vestra iuxta modum Tem- plariorum in clericis et militibus, et ad exemplum Hospitalariorum in paupe- ribus et infirmis, sicut provide facta est et a vobis recepta et hactenus ob- servata, devotioni vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti pagina communimus. Nulli ergo etc. nostre protectionis et confirmationis etc. Datum Laterani xi kal. martii (pont. a. 1).
E registro Innocentii III ed. Baluze in Epistolis Innocentii. 1682. fol. lib. I ep. 570; vol. I, 327; unde repetiit Hennes I, 5 n. 4 ad 1198 remittens. Sed de chronologia Innocentii cf. Boeh- meri regcsta 290. Baluzio etiam nos debemus. In epistola de 1199 febr. 8 idem papa tantum loquitur omisso hospitalis titulo de „Theutonicis" monasterio s. Trinitatis Panormitano eiiciendis; Baluze 1. c. 324; Hennes I, 4 n. 3, quum HeinricusVI imperator diplomate de 1197 iul. 18 id con- cesserit „ecclesiae sanctae Mariae et hospitali" ipsornm ad preces „fratrum hospitalis Theutoni- corum apud Hierusalem constructi in honorem b. M. v." Cf. Antonium Mongitore Monumenta hi- storica sacrae domus mansionis s. Trinitatis militaris ordinis Theutonicorum urbis Panormi et magni eius praeceptoris. Panormi 1721. fol. p. 13. Hennes I, 2 n. 2. 1. Formulae spe-
cimen praebet infra Innocentii IV privilegium de 1247 aprilis 25.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 296, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/0d1a4188-f045-4783-bf9e-7c73a8eca87b/charter>, accessed at 2025-01-09+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success