Ordinis Theutonici, Nr. 28, S. 38
Ordinis Theutonici, Nr. 28, S. 38
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego Henricus Trecensis comes palatinus assensu et voluntate domine Ysabellis, quondam regis Amal- rici filie, pro salute animarum nostrarum et antecessorum nostrorum dono et
in perpetuam helemosinam concedo domui hospitalis Theutonicorum et eiusdem domus fratribus totam barbacanam, turres quoque et muros et fossatum a meta proprisie, quam in ipsa barbacana domui hospitalis sancti Iohannis et fratribus dedi, usque portam sancti Nicholay. Ea tamen conditione predictam barbaca- nam cum turribus et muris et fossatis iam dicto hospitali Theutonicorum et fratribus dono et trado, ut ea repparent et meliorent, prout municioni civitatis necesse fuerit. Quod ut ratum permaneat, sigillo meo et testibus subscriptis confirmavi. Huius rei testes sunt Balianus de Ybelyno; Renaudus Sydonis; Hugo Tyberiadis; Nicholaus de Mally; Terricus de Terremunde1; MiloBrebanz; Antelmus de Lucha; Iohannes Burgundus; Nicholaus de Chonchis; Guido An- telmi. Actum Accon anno ab incarnatione domini m° c° xc° iii°. Datum per manus domini Ioscii Tyrensis archiepiscopi, regni cancellarii. Nota Radulfi.
I, 25 y. n. 50. 1. TVremunde 13.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 28, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/10015311-ef57-4940-bd76-27e826284745/charter>, accessed at 2024-12-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success