Ordinis Theutonici, Nr. 30, S. 40
Ordinis Theutonici, Nr. 30, S. 40
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego Henricus Trecensis comes palatinus assensu et voluntate domine Ysabelle, uxoris mee, illustris quondam regis Amalrici filie, dono pro salute anime mee et in liberam et in perpetuam elemosinam concedo tibi Henrico, ecclesie Alamannorum, que est in Accon, priori, cum omnibus eiusdem fratribus et infirmis, ut, sicut Tem- plarii et Hospitalarii de indumentis et victualibus, que sibi ad proprios usus emunt, nullum ius nullamque consuetudinem in terra mea dant, ita et vos de universis indumentis ac victualibus, que ad vestros proprios usus emeritis, in tota terra mea nullum ius nullamque consuetudinem detis. Quod ut ratum habeatur, presentem cartam sigillo meo et testibus subscriptis confirmavi. Huius rei testes sunt: Hugo Tyberiadis; Rainaldus Sydonis; Radulfus Tyberiadis, regni senescalcus; Azmarus1 Cesariensis; Balduinus de Bethan; Galtherus de Bethan; Dietericus de Orca; Milo Brebanz; Thomas camerarius, Acconensis vicecomes. Factum est hoc anno dominice incarnationis m° c° xciiii° mense octobris. Datum per manum domini loscii Tyrensis archiepiscopi regnique cancellarii.
I, 27 n. 56 in lemmate legitur: domui. Edidit Dudik 1. c. 51, unde rcpetivit 1. b. a Toll 1: c. n. V. 1. prius: Aymarns B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 30, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/d8f0cc32-72d8-4717-a9ce-862624868579/charter>, accessed at 2024-12-29+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success