Ordinis Theutonici, Nr. 56, S. 59
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 56, S. 59


Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Iniorannus dominus Bove in presencia domini mei Iohannis regis Ierusalem illustris et1 in curia sua vendidi fratri Hermanno, magistro domus sancte Marie Theutoni- corum Ierusalem, et fratribus eiusdem domus tam presentibus quam futuris domum unam in Tyro cum omnibus introitibus et exitibus, terraciis, appen
diciis et aliis iuribus suis inferius et superius ad vendendum, donandum, in- pignorandum' vel quocunque modo alienandum, quibus voluerint, personis eccle- siasticis et domibus religionum exceptis. Dictam equidem domum vendidi pro mille bisanciis sarracenatis ad pondus Acconense3 ponderatis, de quibus me bene esse pagatum4 confiteor. Ipsius domus situs talis est: a parte orientali habet mare, quod verberat ad pedem muri domus; a parte occidentali exten- ditur usque ad vicum, qui ducit a la tanerie; a parte meridionali propinqua est cuidam domui hospitalis sancti Iohannis, que domus fuit de Sanche Martin; a parte septentrionali extenditur usque ad domum Eustacii Busekae* et fra- trum eius. Ad maiorem autem huius vendicionis securitatem et perpetuam firmitatem presentem cartam sigilli mei munimine et testibus subscriptis feci roborari. Huius rei testes sunt Balianus dominus Sydonis; Oddo de Monte- bliard 6, regni constabularius; Garnerus Alemannus 7; Roardus8 dominus Cayphe; Gauffridus de Cafran9; Haymo Alemannus10; Danyel de Malenbec". Actum anno dominice incarnationis m° cc° xx* ii° mense aprilis.
I, 26 n. 53. Ex originali, cui deest sigillum, hausisse Sicklerum Monumenta graphica II, 3 monet v. cl. Meckelburg. 1. deest B. 2. impignorandum B. 3. acchonense B. 4. pa- gatum esse B. 5. Eustachii Busekie B. 6. Montebeliardo B. 7. Alamannus B.
8. Bohardus B. 9. Caffran B. 10. Aymo Alamannus B. 11. Daniel de Malenbech B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 56, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/1a70ae66-dae4-4925-bbe2-c520bb3c663d/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success