Ordinis Theutonici, Nr. 151, S. 162
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 151, S. 162

Honorius etc. magistro et fratribus etc. Iustis petencium desideriis di- gnum est, nos facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cum igitur karissimus in Christo filius noster1, Romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie, in civitate Brundusii de redditibus suis sive de baiulatione sive de sicla specialiter pro emendis albis mantellis ad usum fratrum vestrorum militum annuatim cc un- cias auri ad pondus Baruli vobis imperiali liberalitate donarit, tam diu vobis annis singulis exsolvendas3 de redditibus supradictis, donec in terris labora- toriis seu aliis possessionibus regni competens vobis excambium imperialis mu- nificencia largiatur, sicut in eius privilegio aurea bulla munito perspeximus contineri; nos ipsius imperatoris et vestris precibus inclinati donationem ipsam, sicut pie ac provide facta est et in ipso privilegio plenius continetur, aucto- ritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Si quis autem etc. Datum Verulis xiii kal. maii pontificatus nostri anno vi°.
I, 76v. n. 92. In Regimontano copiario A. 16 p. 14 inter papalia, quae inveniuntur Ba- ruli. 1. videtur deesse F. 2. exsolvendis B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 151, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/a8b94bc7-2a0a-4b25-bbf4-8e80721c5286/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success