Ordinis Theutonici, Nr. 50, S. 55
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 50, S. 55

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Iohannes dei gratia Latinorum Ierusalem rex decimus et comes Brenensis, dono et con- cedo in elemosinam deo et domui hospitalis Alamannorum Acchon meam bar- bacanam a muro prope domum senescalci, que tendit ex adverso et dividit barbacanam senescalci ab eadem barbacaua usque ad portam Gaufridi Torti. Totam scilicet barbacanam infra duos muros civitatis, sicut per metas pre- dictas superius dictum est, dono predicte domui possidendam in perpetuum et habendam. Ut autem hec mea donatio rata maneat et firnia, presentem oartam precepi fieri et sigillo meo et testibus subscriptis roborari. Huius rei sunt testes Radulfus, regni senescalcus; Iacobus marescalcus; Oddo de Monte Be- liardo; Gaufridus de Caffran; Rohardus de Cayphas. Actum anno ab incar- natione domini m° cc° xvii° mense augusti.
I, 25 v. n.49.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 50, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/219a197a-dad0-46ec-9538-c725e5107383/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success