Ordinis Theutonici, Nr. 49, S. 55
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 49, S. 55

Ego Iohannes dei gratia Latinorum Ierusalem rex decimus et comes Brenensis notum facio universis tam presentibus quam futuris, quod Garne- rus Alamannus dilectus et fidelis meus laude1 et assensu meo dedit domui hospitalis Alamannorum Acchon terram, que fuit Iuliani de Faloisse, quam idem G(arnerus) emit, in qua calidus3 furnus solet esse, et divisio ipsius terre yersus sinistram3 est via, versus meridiem est collis. Preterea dictus Garnerus dedit predicte domui iardinum, qui coheret areis de tarsia ex toto versus me- ridiem; et in eodem iardino est angulus terre deserte, et vejsus occidentalem plagam est quedam morus et campus quidam, qui dicitur Migramme, et supe- rius est frustrum terre, que dividit terram domus sepulcri; et versus collem, qui est ex parte orientali, est modicum terre et quedam vouta, cuius me- dietas cecidit, et in eadem vouta est quedam cisterna et quidam vrequinnus4 .ad racemos decalcandos. In cuius rei testimonio presentem cartam feci fieri et sigillo meo et testibus subscriptis roborari. Huius autem rei sunt testes Radulfus, regni senescalcus; Iacobus, marescalcus; Oddo de Monte Beliardo; Gauffridus de Caffran. Actum anno incarnati verbi m° cc° xvii* mense augusti.
I, 26ii.52. 1. leude B. 2. callidus B. 3. sinistri B. 4. B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 49, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/c682ccca-5b44-4dbd-be1e-c9e5a7968a26/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success