Ordinis Theutonici, Nr. 350, S. 324
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 350, S. 324


Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis .. magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et apostoli- cam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem pre- bere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu auctoritate vobis presencium duximus indulgendum, ne quis vobis aut ecclesiis vestris pro reparatione murorum, pontium vel vallorum seu pro quibuslibet publicis functionibus aliquas exactiones imponat. Nulli igitur liceat vim et libertatem eorum1, que vobis et domui vestre indulsimus per litteras aliquas auferre vel temeritate aliqua vacuare. Nulli ergo omnino etc. Si quis autem etc. Datum Laterani non. februarii, pontificatus nostri anno quinto.
Sine dato: II, 103 v. n. 49; A. 20 n. 47 Latine et Germanice. — Cum dato: Originale cum bulla in filis scriceis appendente, quod quondam fuit Confluentiae, in archivo ordinis Vindobo- . nensi adservatur, unde edidit Hennes I, 57 n. 53. A. 16 p. 85 „Confluentie1-. 1. 1. ius et 1. e. q. II, 1. ius et 1. q. A. 20.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 350, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/26c60c24-ed4c-4aa2-84c0-7c372664dc05/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success