Ordinis Theutonici, Nr. 404, S. 348
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 404, S. 348

Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus domus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani salutem et apostolicam benedictionem. Cum vos tamquam speciales Romane ecclesie filios vestre religionis intuitu et consideracionis obsequii, quod deo ferventer impenditis in ultramarinis partibus in defensione christiani nominis, diligamus, vestris precibus inclinati auctoritate presencium vobis indulgemus, ut nemini liceat sine mandato Romani pontificis speciali in vos, presbiteros et laicos vestros, quorum vobis aliqui gratis, alii vero ad solidos serviunt, excommuni- cacionis vel interdicti sentenciam promulgare, et, si quando in vos vel in eos ab aliquo huiusmodi sentencia lata fuerit, non obmittatis ecclesias frequentare aut servicio domus vestre vel1 divinis officiis interesse, cum huiusmodi sententia
sit irrita penitus et inanis. Nulli ergo hominum liceat hanc nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apo- stolorum eius se noverit incursurum. Datum etc.
Sine dato: 11,90; A. 20 n. 2 Latine et Germanice cum nota: „Est in Martpurg; Urbanus huic simile in Treveri et Alexander in Frankinford et cetera". D. Germanice. 1. in A. 20.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 404, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/29939641-c050-4c35-9cc0-4f0959f58a70/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success