Ordinis Theutonici, Nr. 400, S. 346
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 400, S. 346

Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepi- scopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus etc. Cum de viris ecclesia- sticis, quibus plurimum expedire dinoscitur, ut in cunctis actibus suis modum ordinemque conservent, nobis aliqua referuntur, que illos reprehensibiles red- dant, paterno dolemus affectu et de ipsorum emendacione curam volumus ge- rere specialem. Significantibus sane dilectis filiis fratribus domus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani accepimus, quod pro communita- tibus, que in partibus quorundam vestrum fiunt, magna domibus ipsorum per vos inferuntur incommoda, cum homines illorum contra iuramentum prestitum super christianos preliaturos ire compellitis, unde et ipsi periurium incurrunt et iidem fratres ea, que pro defensione christianitatis in transmarinis partibus expendere consueverant, pro redempcione ipsorum, cum capiuntur in prelio, tradere compelluntur. Quod quam indignum et sacerdotali officio sit contra
rium, vestra discrecio recte sapiens non ignorat. Volentes igitur in tanto dispendio prenominatis fratribus, sicut debemus, paterna sollicitudine providere discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus et districte precipimus, quatinus homines eorundem fratrum ad certamina communia ire de cetero non cogatis nec ab eis propter hoc aliquid exigere presumatis, sed ita ipsos sua permittatis libertate gaudere, quod nec ipsi de vobis iustam habeant ma- teriam conquerendi nec nos ea requirere districcius compellamur. Datum etc.
Stne dato: II, 92 v.; A. 20 n. 10 Latine et Germanice; tantum cum loco Laterani „uni- versis Christi fidelibus, ad quos littere iste pervenerint, inscripta I, 66 v.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 400, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/372d52ff-0e3e-4dba-995a-fb932d8c4ba0/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success