Ordinis Theutonici, Nr. 522, S. 384
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 522, S. 384


Innocentius servus servorum dei dilectis filiis .. magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et apostolicam benedictionem. Cum nuper duxerimus statuendum, ut exempti, quanta- cumque gaudeant libertate, nichilominus tamen racione delicti seu contractus aut rei, de qua contra ipsos agitur, iure possint coram locorum ordinariis con- veniri et illi quoad hec suam in ipsos iurisdictionem, prout ius exegerit, exer- cere, vos dubitantes, ne per constitucionem huiusmodi libertatibus et immuni- tatibus vobis et ordini vestro per privilegia et indulgentias ab apostolica sede concessis preiudicari valeat, nobis humiliter supplicastis, ut providere super hoc indempnitati vestre paterna sollicitudine curaremus. Quia vero eiusdem ordinis sacra religio sic vos apud nos dignos favore constituit, ut nobis voti- vum existat vos ab omnibus, per que vobis possent provenire dispendia, im- munes libenti animo preservare, auctoritate vobis presentium indulgemus, ut occasione constitutionis1 huiusmodi nullum eisdem libertatibus et immunita- tibus inposterum preiudicium generetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Perusii ii nonas marcii pontificatus nostri anno nono.
I, 85. Concordat n. 526 excepto initio. 1. consitutionc I.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 522, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/2ee72862-45d5-4a7e-9068-f80fc7acb2bb/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success