Ordinis Theutonici, Nr. 101, S. 95
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 101, S. 95

Innocentius episcopus servus servorum dei venerabili fratri episcopo Lid- densi et dilecto filio electo Bethlemitano salntem et apostolicam benedictionem1. Cum ecclesiarum dampnis nequeamus passim occurrere precavendo, quin earum bona quamquam minus licite distrahantur, convenit, ut dampnificationi congruo remedio succurramus. Cum igitur, sicut ex parte venerabilis fratris nostri epi- scopi et capituli Ebronensis fuit propositum coram nobis, multa de bonis Ebro- nensis ecclesie alienata sint illicite et distracta, discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus alienata seu distracta huiusmodi ad ius et pro- prietatem ipsius ecclesie legitime revocetis, non obstantibus aliquibus posses- sionibus instrumentis seu litteris quibuscunque personis concessis vel penis adiectis aut interpositis iuramentis et confirmationibus ab apostolica sede in communi forma obtentis et constitutione de duabus dietis edita in concilio generali, dummodo ultra tertiam vel quartam extra suam diocesim altera pars ad iudicium non trahatur, contradictores per censuram ecclesiasticam appella- tione postposita compeseendo. Quodsi non ambo hiis exequendis potueritis interesse, alter vestrum ea nichilominus exequatur. Datum Perusii iii° idus ia- nuarii pontificatus nostri anno ix°.
Continetur in n. 104. 1. etc. pro et a. b., quod est in n. 102.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 101, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/a92a201e-6923-4fcc-a928-1ed66b06c9a9/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success