Ordinis Theutonici, Nr. 686, S. 448
Bonifacius etc. dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis sancti Iohannis Hierosolymitani salutem et apostolicam benedictionem. Vestre devotionis sinceritas, quam ad nos et Romanam geritis ecclesiam, promeretur, ut votis vestris, quantum cum deo possumus, favorabiliter annuamus. Vestris igitur in hac parte supplicationibus inclinati omnes libertates, immunitates ac indulgentias et pri- vilegia quecumque dileetis filiis magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Hierosolymitani et in eorum hospitali et domibus ab apostolica sede concessa vobis ac hospitali et domibus vestris auctoritate apostolica tenore presentium concedimus et, ut illis libere uti et fungi possitis, prout ipsi uti et fungi possunt, devotioni vestre auctoritate presentium de speciali gratia indul- gemus, quibuscunque libertatibus, immunitatibus et indulgentiis aliis vobis et hospitali et domibus vestris predictis alias a predicta sede concessis in suo nihilominus robore duraturis. Nulli ergo etc. nostre concessionis infringere etc. Si quis etc. Datum Rome apud sanctum Petrum tercio idus decembris anno primo.
Ex privilegiorum pontificiorum Hospitali s. Iohannis concessorum transsumto de 1495 iunii 26, quod in archivo Berolinensi asservatur (Ioh.), p. 22. Edd. Caorsinus b. HUv. (p. 20o). Privilegia, immunitates et indulgentiae ordinis s. Iohaunis. Lipsiae ed. Wolfgang Senner 1520. fol. D. III. Huius concessionis causa in istas collectiones ordinis Theutonici privilegia rccepta sunt. Vice versa Hospitalariorum privilegia ordini Theutonico quondam cum Templariorum gene- raliter 1221 ianuarii 9, dein ab Alexandro IV (cf. n. 685) specialiter concessa ct 1376 iunii 16 (n. 685) confirmata sunt.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 686, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/30caa4e4-e67d-4493-9f8b-37212149b4b6/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success