Ordinis Theutonici, Nr. 348, S. 323
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 348, S. 323


Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani salutem et apo- stolicam benedictionem. Ea, que vobis1 superni conditoris intuitu ad
prosequenda opera pietatis, quibus intenditis, duximus indulgenda, in sua con- venit firmitate persistere, et, ne ipsorum evacuetur auctoritas, contra quorum- libet calumpniancium pravitatem presidium vobis debet apostolicum non deesse. Quoniam igitur quidam de prelatis ecclesiarum vobis contra indultum privilegium contradicunt, ne confratres vestros libere possitis tradere sepulture, presenti vobis pagina duximus concedendum, ut liceat vobis confratrum vestrorum corpora, que prelati ecclesiarum apud ecclesias suas malitiose3 non permiserint sepeliri, nisi excommunicati vel nominatim fuerint interdicti aut eciam publice 'usurarii, ad ecclesias vestras auctoritate nostra tumulanda deferre et sine coDtra- dictione aliqua in vestris cimiteriis sepelire et in ecclesiis vestris pro eorum animabus missarum sollempnia celebrare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani nonis februarii pontificatus nostri anno v.
Sine dato: II, 101 v. n. 42; A. 20 n. 40 Latine et Germanice cum nota: Innocencius eius- dem tenoris in Marpurg; D. 41 Germanice. — Cum dato: A. 16 p. 75 „Colonie". 1. bonis
A. 20. 2. addit A. 16 p. 75.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 348, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/3110ac15-8b36-458e-bb46-cae35655bfc7/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success