Ordinis Theutonici, Nr. 358, S. 329
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 358, S. 329


Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani salutem et apo- stolicam benedictionem. Significantibus vobis ad audienciam apostolatus nostri pervenit, quod, cum nonnullas ecclesias habeatis, quibus archiepiscopi et episcopi crisma, oleum sanctum, ordinaciones clericorum1, consecrationes altarium1 et alia pontificalia sine questione ad postulationem vestram diucius contulerunt, quidam eorum movent vobis super ipsis ecclesiis questionem di- . cendo videlicet, quod ab inicio vobis super illis ecclesiis consensum suum minime prestiterint. Quia igitur occasiones huiusmodi frivolas reputamus, nos quieti vestre paterna sollicitudine providere volentes auctoritate vobis apo- stolica indulgemus, ut tali occasione nequaquam obstante, si aliud canoni- cum non obsistat, liceat vobis ecclesias taliter acquisitas auctoritate apo- stolica libere possidere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum
Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani vi idus februarii pontificatus nostri anno v.
Sine dato: II, 113v. n. 65; A. 16 p. 112 „Treviris"; A. 20 n. 73 Latine et Germanice; D. 75. — Cum dato: IV, 189 n. 22; R. 142 inter Treverensia. Originale, cum bnlla in filis seri- ceis appendente, quondam Confluentiae, nunc Vindobonae in archivo ordinis Thentonici asservatur. Ibidem transsumtum ex domo E. (?) per Montanarium, Friderici imperatoris II notarium, Ottonem sacri palatii notarium, Aldricum Tridentinum episcopum de 1222. 1. clericorum, altarium
deest IV, R. 142.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 358, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/dcd2d434-3e09-4ccb-9330-7875c1647213/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success