Ordinis Theutonici, Nr. 19, S. 31
Ordinis Theutonici, Nr. 19, S. 31
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Balduinus per dei graciam in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex septimus assigno voluntate et assensu Raimundi, comitis Tripolitani et tocius regni mei procu- ratoris, tibi Ioscelino, avunculo et senescalco meo, et mandato tuo cccc bisan- tios capiendos ad fundam Accon annuatim ab instanti omnium sanctorum festo usque ad iiii°r annos completos per consuetos ipsius funde terminos, donec sci- licet plene receperis mille et sexcentos bisantios, quos comodasti super eandem cccc bisantiorum assisiam — primus autem terminus, quo incipies recipere, erit purificatio beate Marie proxima3 futura — tali condicione, quod, si infra horum iiii°r annorum terminum decime vel alterius modi exactio de ipsis bisanciis capta fuerit, tam diu ipsam cccc bisantiorum assisiam tenebis, quod plene re- cuperaveris, quod captum fuerit. Et ut huius assignationis mee pagina rata
tibi et mandato tuo teneatur et indissoluta, presentem cartam testibus sub- scriptis et sigillo meo muniri feci. Factum est hoc anno ab incarnatione do- mini m° c° lxxx° vi° \ Huius rei sunt testes Milo, regius pincerna; Gualterius Durus, mariscalcus; Guillelmus de Molembecca; Gaufridus Heremita; Gerardus de Luco plantato; Gilebertus de Flori, Acconensis vicecomes. Datum Accon per manum Petri Lydensis archidiaconi regisque cancellarii kal. novembris.
I, 9v. n. 12. 1. t 1186. 2. 1. preximo? 3. legendum m° c» lxxx» v». Bal-
duinua V rcx obiit 1180; Guido rex coronatus est 1186 augusto.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 19, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/3a53ed0d-7723-466c-aa9e-c0a1d3f2867a/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success