Ordinis Theutonici, Nr. 18, S. 31
Ordinis Theutonici, Nr. 18, S. 31
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Balduinus per dei graciam in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex septimus dono, concedo et confirmo assensu et voluntate Raimundi, comitis Tripolitani et to- cius regni mei procuratoris, tibi Ioscelino, avunculo et senescalco meo, et he- redibus tuis in perpetuum libertatem de toto zucaro tuo, quod habes seu ha- bere debes de duobus pressoriis apud casale tuum Lanahiam et libertatem de toto melle eiusdem zucari, ita quod de ipso zucaro et de eiusdem zucari melle tu et heredes tui nichil penitus iuris de cetero dare teneamini intra Accon nec eciam extra Accon, nec eciam in Accon adducendo vel ab Accon edu- cendo, sed cum omni libertate tu et heredes tui ipsum zucarum et eiusdem zucari mel in Accon habere et vendere possitis et eciam in Accon adducere, et ab Accon educere sine aliqua penitus iuris exhibitione ita eciam, quod, quandocunque tu et heredes tui volueritis, zucarum ipsum, ipsum quoque mel ab Accon possitis educere et in Accon, cuicunque volueritis, vendere, et ille, cui vendideritis, ab Accon, quandocunque voluerit, possit educere sine omni contradictione et sine omni iuris exhibitione. Et ut hanc libertatem tu et heredes tui iure hereditario teneatis in perpetuum et hec presens pagina rata tibi et heredibus tuis teneatur in eternum et indissoluta, presentem cartam testibus subscriptis et sigillo meo muniri feci. Factum est hoc anno ab in- carnatione domini m° c° lxxx° v° indictione iii°. Huius rei testes sunt Milo, regius pincerna; Balianus, camerarius; Paganus, Cayphe dominus; Gualterius Durus, mariscalcus; Gilebertus de Flori, Acconensis1 vicecomes; Gotsuinus Yrcus; Willelmus de Molembecca. Data Accon per manum Petri Lyddensis archidiachoni regisque cancellarii kal. iunii.
I, 9 n. 11. 1. Accon B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 18, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/568eeaf0-18f9-4f78-ab3b-bd5145c2746e/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success