useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 692
Signature: 692

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1396
692. 1396 maii 11 Romae apud s. Petrum. Bonifacius IX confirmat ordini Theutonico praesentationis ius ad ecclesias patronatui eius subiectas.
Source Regest: 
Ordinis Theutonici, Nr. 692, S. 451
 

ed.

Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 692, S. 451

    Graphics: 
    x

    Bonifacius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam. Quanto dilecti filii magister et fratres hospitalis beate Marie Theotonicorum Ierosolimitani pro defensione et propagacione catholice fidei fervencius ponunt iugiter se et sua, tanto per sedem1 apostolicam in suis iuribus conservandis foveri merentur defensionis presidio fortiori. Sane peticio pro parte dictorum magistri et fratrum nobis nuper exhibita continebat, quod, licet ipsi ad parro- chiales ecclesias et alia beneficia ecclesiastica, in quibus ius obtinent patrona- tus, cum illa vacare contigerit, personas idoneas locorum ordinariis observato iuris ordine presentare ipsique ordinarii personas easdem ad ecclesias et alia beneficia huiusmodi sic presentatas sine aliqua contradiccione seu exactione admittere et eas instituere consueverint in rectores ecclesiarum et beneficiorum aliorum huiusmodi eciam iuxta specialia privilegia magistro et fratribus pre- fatis a sede predicta concessa, tamen a non longo tempore cura quidam loco- rum ordinarii in Alamania novum et illicitum gravacionis et exactionis mo- dum contra eosdem magistrum et fratres exquirentes huiusmodi personas per eos ad ecclesias et beneficia supradicta presentatos admittere et in illorum rectores instituere indebite recusant3, nisi eedem persone medietatem seu aliam certam partem vel quottam fructuum primi anni ecclesiarum et beneficiorum ipsorum dictis ordinariis, ad quos institucio huiusmodi communiter vel divisim pertinet, persolvant in ipsorum magistri et fratrum non modicum preiudicium et gravamen. Quare pro parte dictorum magistri et fratrum nobis fuit humi- liter supplicatum, ut super hoc eis de oportuno remedio provideve de benigni- tate apostolica dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicacionibus inclinati huiusmodi locorum ordinariis ubicumque locorum constitutis, eciamsi archi- episcopali vel episcopali ant alia quavis prefulgeant dignitate, ad quos ad- missio personarum et institutio rectorum huiusmodi pertinet communiter vel divisim, tenore presencium auctwitate apostolica sub excommunicacionis pena, quam contrarium facientes eo ipso incurrant, disti icte precipiendo mandamus, quatenus ab illicitis exactionibus et gravaminibus huiusmodi penitus abstinentes et qualibet difficultate cessante personas idoneas, quas prefati magister et fra- tres ad ecclesias et beneficia supradicta, in quibus pacifice et quiete, ut pre

    fertur, ius obtinent patronatus, vacantia et imposterum vacatura duxerint pre- * sentandas, prout ad eos communiter vel divisim pertinuerit, legittimo impedi- mento cessante pure et libere et absque aliqua exactione huiusmodi admittere et in eorundem, ad que sic presentate fuerint, ecclesiarum et beneficiorum rectores instituere procurent et nichilominus, si cum debita instancia requisiti id infra mensem a tempore requisicionis huiusmodi racionabili causa cessante facere recusaverint vel distulerint, extunc conservatores eisdem magistro et fra- tribus contra inferentes eis in bonis aut rebus vel personis ipsorum iniurias vel iacturas a sede predicta deputati vel deputandi aut unus eorum per se vel alios huiusmodi sic presentatas personas ea vice auctoritate presencium loco huiusmodi ordinariorum, si aliud canonicum nqn obsistat, admittant vel ad- mittat ac instituant vel instituat. Quibus quidem conservatoribus et eorum cuilibet eciam presencium tenore precipimus et mandamus sub huiusmodi ex- communicacionis pena, quam, ut premissum est, contrarium facientes incurrant ipso facto, ut ad requisicionem magistri et fratrum predictorum loco ordina- riorum huiusmodi in rectores ecclesiarum et aliorum beneficiorum predictorum huiusmodi eis presentatas personas, ut prefertur, instituant nec unus conserva- torum ipsorum super hoc requisitus per alium se excuset vel expectet, et alia, que circa hec necessaria fuerint, exequi non omittant, contradiccione qualibet et constitucionibus apostolicis necnon statutis et consuetudinibus et aliis con- trariis non obstantibus quibuscunque. Nos enim exnunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel igno- ranter contigerit attemptari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre cfhstitucionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum v idus maii pontificatus nostri anno septimo.

    IV, 221. 1. fidem IV. 2. recusauit IV.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.