Ordinis Theutonici, Nr. 316, S. 301
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 316, S. 301


Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepi- scopis et episcopis, et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apo- stolicam benedictionem. Evangelice doctrine, que prohibet alterum alteri facere, quod sibi fieri1 nollet, et honestati ecclesiastice contradicit aliquam re- ligiosam domum in inmensa multitudine visitare et lautas3 epulas querere illum, qui in domo propria procurationes sobrias vix interdum aliis sine scan- dalo exhiberet3. Accepimus autem, quod quidam vestrum domos dilectorum filiorum, fratrum hospitalis sancte Marie Theotonicorum4 Ierosolimitani, in magna multitudine equorum et hominum adeuntes, in eis fratribus contra- dicentibus hospitantur et expensis gravissimis inquietant, quos debebant ad reverentiam nostram, ad cuius defensionem specialiter pertinent, et conside- racione5 obsequii, quod defensioni6 christianitatis exhibent in partibus trans- marinis, contra alios sollicite adiuvare. Quia igitur tolerare in paciencia7 non debemus, ut in diebus nostris honera predictis fratribus imponantur, que antea non portarunt; universitati vestre auctoritate apostolica districtius inhibemus, ne in domibus eorum ipsis queratis renitentibus hospitari, nisi forte in con- cessione ipsarum domorum vobis vestrisque successoribus manifeste apparuerit reservatum, sed ea pocius reverencia et obsequiis sitis contenti, quod per scriptum autenticum declaratur. Datum8 Laterani9 xvii kal. februarii ponti- ficatus nostri anno v.
Sine dato: I, 67; II, 101 n. 38; D. 37; A. 20 n. 36 Latine et Gcrmanice cum nota: „In Akon vel in Meigintheim", „Das ist zcu Akon adir zcu Mergenthcym". — Cum dato citatur R. 77 inter Mcrgenthemensia n. 29. 1. fieri sibi II. 2. latas I. 3. i. s. s. a. e. II. 4. Theut-II. 5. considerationem II. 6. defensione II. 7. in patientia tollcrare II. 8. caetera desunt II. 9. cactera desunt I.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 316, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/3c10d2b9-333e-4294-8660-bee8b65aae27/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success