Ordinis Theutonici, Nr. 307, S. 294
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 307, S. 294

Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis Hermanno1 ma- gistro et fratribus etc. salutem et apostolicam benedictionem. Ea, que sta-
tuta sunt provide et apostolice sedis munimine roborata, inconcussa decet et3 illibata servari et gaudere perpetua firmitate. Cum igitur ordinem fratrum Hospitalis Ierosolimitani circa pauperes et infirmos, fratrum vero milicie Templi circa clericos et milites ac alios fratres in domo vestra statueritis ob- servandum, idque sit sedis apostolice privilegio3 confirmatum; auctoritate vo- bis presencium indulgemus, ut nullius contradictione obstante libere utamini mantellis et aliis vestibus secundum statutum ordinis vestri nostro privilegio confirmatum, districtius inhibentes, ne quis id aliquatenus prohibere vel im- pedire presumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre con- cessionis et inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et bea- torum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani v idus ianuarii pontificatus nostri anno quinto.
Sine dato: I, 70 v.; U, 92. A. 20 n. 8 Latine et Germanice, ubi Hermanni nomen deest. D. Cum dato: Laterani v id. ianuar. p. a. 5. B. 66 int«r Mergenthemensia 6. — A. 16 p. 4 „Ve- netiis". Partem ed. Hennes I, 55 nota 1. 1. deest II, A. 20. 2. deest H. 3. Cf. bullam n. 309. „Vestra religio". d. d. 1221 ianuarii 9.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 307, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/654540cb-f317-4787-919f-8efc42b37d4c/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success